|
DISC. Hinc maxima videtur quaestio suboriri. Si misericordia
Dei non potuit dignosci nisi per miseros, nec justitia ejus sciri nisi
per damnandos; videtur inevitabiliter sequi, quosdam necessario
miseros factos, per quos misericordia Dei revelaretur, et quosdam
necessario damnabiles, per quos justitia Dei manifestaretur. Quod si
ita est, jam frustra praedicabitur malum nihil esse, cum nihil pejus
possit excogitari quam miseria et damnatio: et si hoc per validissima
rationis argumenta non infirmabitur, jam Deus summum bonum minime
cognoscitur, imo auctor tanti mali convincitur. Porro si noluit vel
non potuit ostendere suam misericordiam nisi in miseris, justitiam nisi
in damnandis; quis non videat sequi, eum malevolum vel impotentem; in
uno, quod bonum nisi per malum ostendere noluerit; in altero, quod
aliter facere non potuerit?
MAG. Quis vel demens haec praesumat dicere, misericordiam et
justitiam Dei nisi per miseros et damnandos manifestari non potuisse,
cum manifeste constet nos occultas divitias non solum per egentes, sed
etiam per abundantes demonstrare posse? Si enim occultam habuero
pecuniam, non ideo necesse erit quemquam pauperem existere, cui
largiendo eam manifestam faciam, cum idipsum diviti tribuendo facere
queam; sed potius si pauper quilibet existens ad me venerit, de
occulta pecunia ei misericordiam impendi oportebit. Sicque ejus
experientia me largum et locupletem comprobat; quod idem in divite
posse fieri constat, quamvis pauperis vel divitis scientia aut
experientia nihil mihi utilitatis, utputa omnia bona habenti,
conferat; ipsis autem utilia, imo necessaria me habere, eis scire et
experiri multum expediat. In hunc quippe modum si nullus aliquando
miser vel damnabilis fuisset, Deus omnipotens misericordiam et
justitiam in angelis et hominibus non minus manifestare potuisset, de
sua videlicet abundantia eis misericorditer largiendo quod minime
haberent; praesertim cum omnis creatura a se omnino nihil habeat, sed
omnia ab ipso fonte omnium bonorum accipiat, ac dona sua in suis juste
conservando quae ab eo accepissent. Et ideo non erat necesse ut vel
angelus damnationem ad manifestandam Dei justitiam, vel homo miseriam
ad declarandam Dei misericordiam inciderent; cum utrumque in stantibus
angelis declaraverit misericordiam videlicet, eos a lapsu conservando;
justitiam, eis praemia dando. Quia autem libera voluntate angelus vel
homo a Deo apostataverunt, misericordiam et justitiam, quasi prius
occultam, manifeste experti sunt, dum illum justitia juste damnavit,
istum misericordia misericorditer de miseria liberavit. Et cum in hac
experientia nihil Deo utilitatis accreverit, in quo plenitudo omnium
bonorum ante omnem creatam creaturam fuerit; sequitur quod nulla
necessitas, sed sola voluntas eos ad miseriam compulerit.
|
|