CAPUT XXI. Mali Deum auctorem non esse, sed ordinatorem. Dei bonitas. Omnipotentia.

Deum autem non esse auctorem mali hinc aperte constat, quod ipse omne malum damnat. Porro quod malum non subsistat, evidens ratio probat. Omnis enim substantia bona est, sed malum bonum non est; igitur malum substantia non est, sed privatio boni est. Videtur autem malum quoddam agendi vel patiendi separabile accidens; in actu quidem, dum inordinate agitur; in passione autem, dum inordinata actio bene ordinabitur. In regno quippe cuncta ordinantis nihil inordinatum relinquitur. Est autem rectus rationalis creaturae ordo, ut caduca respuat, mansura appetat; homines in anima immortales diligat, Deum summum bonum prae omnibus amans, ejus voluntati obediat. Sed qui summum bonum contemnunt, caducum mundi bonum diligunt, socias animas despiciunt, carnis desideriis obediunt; hi inordinate vivunt, sicque malum faciunt. Hoc vero malum ordinabitur, dum haec actio in passionem mutabitur. Nam dum tales et summo et caduco mundi bono privantur, necesse est ut asperis, quae blanditiis contraria sunt, afficiantur; quae tamen in se ipsis non sunt mala, sed patientibus videntur amara. Igitur per naturam nihil est malum.

Deum autem summum bonum hinc constat, quod malis et reis, quasi contra justitiam, misericordiam suam praerogat. Nempe a fonte summi boni talis justitia manat, qua Deus jure indignis misereri debeat: qui etiam benevolus in hoc comprobatur, quia solus tot bonis frui noluit, sed ex nihilo tot substantias protulit, quibus bona gloriae distribuit. Omnipotens vero, imo ipsa omnipotentia hinc declaratur, quod tantam machinam rerum cum omnibus quae sunt, potuit ex nihilo formare, et omnis creatura eum ad inconveniens non flectit, sed quidquid est, nutui suo paret. Ecce tota munitio vestrae propositionis jacet subruta ariete manifestae rationis .