CAPUT XXII. Unde res creatae. Non ex Dei substantia. Non ex materia sed ex nihilo. Qui tamen non ex nihilo.

DISC. Utile est munimen erroris subrui, et arcem veritatis construi, cujus fundamentum quia super omnia creantem stabiliter locasti, superest ut machinam super originem creaturae consolides, ac finem mundi initio continuando aedifices, culmenque in alto regni coelorum consummes. Itaque ratione probante nobis insinua utrum universitas creaturae ex Creatoris substantia, an ex aliqua praeexistente materia, an ex nihilo sit condita.

MAG. Hujus structurae compagem hic artifex corroboravit, cujus opus nullius augmenti molimen conquassabit. Ex substantia Creatoris se esse ipsa creatura negat, et evidens ratio totis armis suis repugnat. Deus namque est immutabilis, omnis autem creatura mutabilis: quae si ex immutabili natura processisset, consequenter et ipsa immutabilis perduraret. Porro si corruptibilis natura ex Dei substantia prodiit, sequitur quod Dei essentia corrumpi possit; quam caecae mentis insaniam jacula rationis confodiunt, et a praesentia veritatis longe rejiciunt. Quod autem ex nulla substantiali materia condita sit, hinc constat, quod nihil praeter Deum fuerit. Restat ergo quod universitas ex nihilo creata sit; non quod nihil aliquid fuerit vel sit, sed quod non aliquid fuit, hoc aliquid Creator esse fecit. Tamen ante creationem totius creaturae imago in Verbo, id est, in arte Dei fuit, ad cujus exemplar universitas in creatione prorupit. Sicut enim pictor varietatem picturae prius in mente fingit, ad cujus similitudinem postmodum visibilem picturam pingit: ita Deus universitatem creaturae prius in sapientia sua formaverat, secundum quam formam cuncta per multimodas species creaverat. Sed pictor picturam mente conceptam in re non existentem, per colores et per instrumenta extrinseca adesse perducit; Deus autem universitatem in sapientia sua nullam quidem substantiam existentem per nulla instrumenta in tot substantias produxit; et ideo ex nihilo omnia fecit, et tamen quasi non ex nihilo, sed ex aliquo visibilis mundus processit, dum instar archetypi mundi formas induit.