CAPUT XXIV. Quod Deus sit in omni creatura. Quod quaeque eum sibi inesse sentiat.

Quod Creator in tota creatura existat, omnis creatura probat: quae se nihil a se, a Deo autem esse et bonum habere clamat. Deus namque est summa essentia et summum bonum: omnis autem creatura per eum subsistit; omnis vero substantia bona est, quia ex summo bono est. Ubi autem Deus non est, ibi nihil est; ubi vero aliquid substantiale est, ibi Deus est: ergo in omni creatura Deus existit, quoniam omnis creatura subsistit. Hic fortassis infirmus animus apud se dicit, Si Deus in omni creatura est, tunc et in coeno, et in inferno, et in brutis animalibus, imo et in daemonibus est, quae utique creaturae sunt. Hic nullam inconvenientiam aperta ratio probat, quae in his omnibus bonum considerat. Caenum quippe est res cum alia permixta, utpote terra cum aqua vel cum alia hujusmodi: terra autem bona est, quia substantia est, et aqua bona est quia substantia est. Infernus quoque dicitur esse igneus; et ignis bonus est, quia substantia est. Bruta etiam animalia singula in genere suo ad aliquid utilia sunt; et ideo bona sunt. Daemones nihilominus, in eo quod angelica sunt natura, boni sunt. Igitur cum constet haec singula in bono subsistere, necessario sequitur Deum, qui solus bonitas est, in omnibus esse.

Sed et omnis creatura Deum sibi inesse per aliquid sentit. Angeli etenim et universa viventia Deum sibi inesse sentiunt. Deus quippe vita est, et omne quod vivit, vita vivit. Non enim angelus magis vivit quam vermis, licet ille sit immortalis, iste mortalis. Nec angelus magis subsistit quam vermis, quamvis illius substantia sit aeterna, istius caduca. Corpora quoque coelestia, scilicet sol, luna, sidera, Deum in se sentiunt: dum per eum lucent et subsistunt. Arbores et herbae Deum in se sentiunt, dum per eum crescunt et subsistunt. Lapides vero Deum sibi inesse sentiunt, dum per eum subsistunt. Daemones sibi Deum adesse sentiunt, dum per eum vivunt et sentiunt; sed et in hoc Deum adesse sentiunt, quod justo Dei judicio mala in poenis luunt. Deus enim justitia est, et ubicumque justitia exercetur, Deus ibi esse creditur. Sic denique adest imperator latroni dum eum damnat, sicut militi cum eum remunerat. Et nemo opinetur Deum sordes mundi abominari, sed solas peccatorum sordes noverit eum exsecrari; nec eum ullo modo posse ulla re commaculari, sicut nec radium solis ulla immunditia sordidari.