CAPUT XXV. Creaturae etiam sunt in Deo. Objectio solvitur. Carnalis de Deo et mundo cogitatio. Idea sincerior.

Omnis autem creatura in Creatore existere hinc cognoscitur, quod extra Deum nihil esse creditur; sed tamen non sic est in eo ut sit ejus substantia vel pars ejus essentiae, ut cor est in animali vel pars animalis, sed ut lucernae lumen in sole non est ejus substantia, neque pars ejus essentiae . At aliquis stultus hic prorumpit et dicit, Si lapis est in Deo, et Deus est in lapide, ergo lapis est Deus. Non utique sequitur, ut omne quod est in altero, sit illud in quo est; nam vinum est in utre, et tamen non est uter; sol quoque in speculo, et speculum in sole, et tamen neutrum est quod aliud. Sicut quilibet Romae positus, si cogitatione totam civitatem collustraret, totam urbem cum populo imaginando menti suae includeret; recte diceretur Roma in ejus anima, et ejus anima in Roma esse, nec tamen ejus substantia esse: sic profecto Deus in omni creatura, et omnis creatura in eo rectissime affirmatur, et tamen neutrum quod est aliud; sed hic Creator Deus immutabilis, haec creatura mutabilis verissime praedicatur.

Sed quia nos in tenebris nati sumus, lumen veritatis videre non possumus. Mundum hunc super abyssum fundatum, Deum autem cum Angeli in coelo locatum cogitamus, et extra hunc mundum nihil nisi tenebras esse putamus. Sed potius visus mentis nostrae magnitudine verae lucis hebetatur, sicut corporeus oculus fulgore solis reverberatur, et tenebrae nostrae tantam claritatem non comprehendunt, et caligante cordis intuitu eam nos contemplari praepediunt. Nempe totus hic mundus instar brevissimi puncti intra Deum colligitur; serenissima autem lux majestatis ejus extra undique versum in immensum diffunditur. Deus quippe universa supra et infra, interius et exterius, et in circuitu essentialiter, replet; et nullius creaturae intellectus interminabilem ejus substantiam ulla cogitatione excedit. Hoc iterum infirmum intellectum scandalizat, et tacitus apud se volutat: Si cuncta in Deo sunt, ergo et lupi et serpentes imo et daemones in eo sunt. Hic, ut supra, nulla inconvenientia comprobatur, dum in his omnibus bonum reperiatur. Omne autem bonum in Deo est, extra quem nihil est.