CAPUT XXVI. Cur non omnis creatura aequaliter bono fruatur, cum omnis sit in Deo. Quid sit malum pati.

Sed quaeritur, cur aliqua creatura quidquam mali patiatur, et non potius tota aequaliter bono fruatur, si Deus, qui est summum bonum, in omni creatura esse declaratur. Sed sciendum est, quod sicut anima per totum corpus diffusa, in singulis membris tota consistit, non tamen singulis membris tota administrationis suae munera tribuit, sed oculo tantum videre et non audire, auri autem audire et non videre, et et caeteris in hunc modum; membrum autem cui donum vegetationis subtrahit stolidum et inutile in corpore remanebit, et hoc malum pati vel nihil pati affirmatur, quia bono privatur: sic Deus per omnia diffusus in singulis totus consistit, non tamen singulis cuncta dona gratiae suae tribuit; sed singulis prout sibi placuerit, lapidi tantum esse et non vivere, arbori crescendo vivere non sentire, bestiis sentire non discernere, Angelis et animabus discernere et immortales existere. Cui autem aliquid horum subtraxerit, protinus in corpore universitatis inutile erit. Et cum ei bonum quod naturae blandum est subtrahitur, mox ex necessitate amaro quod ei contrarium est afficitur, ut homines in mundo, daemones in inferno: sicque malum pati praedicatur, dum bono privatur, sicut caecus in sole positus tenebras pati dicitur, quia ejus luce non fruitur. Cur autem Deus illi creaturae dulcedinem suae praesentiae perfruendam exhibeat, alteri subtrahat, ratio nullo acumine penetrare praevalet, sed terribilem Deum in judiciis suis stupet.