|
Item quaeritur, si Deus in omni creatura, et omnis creatura in eo
est, quomodo aliquid deficiat, et non potius totum in uno statu
permaneat, praesertim cum immutabilis Deus cuncta contineat. Sed
sciendum est, quod per hoc Creator a creatura discernitur, dum hic
immutabilis, haec autem multum instabilis cernitur; cuncta autem
aeternitatem imitantur, dum deficiendo, et iterum recrescendo quasi in
circulis existentiae semper rotantur. Quia enim de nihilo originem
sumpserunt, in nihilum recurrere, et quasi extra Deum exire cupiunt.
Sed quia exitum non inveniunt, quasi in circulos revoluta rursum in
esse redeunt. Coeli quippe et sidera semper in circulos suos
revolvuntur; aquae jugiter fluendo quasi peracto circulo in fontes suos
revertuntur. Arbores, herbae, animalia, crescendo, senescendo,
putrescendo, iterum recrescendo quodam modo circulose circumaguntur.
Hoc quoque modo cuncta per se in nihilum tendunt, sed per continentem
semper in datam naturam reverti contendunt. Item quaeritur, si homo
in paradiso perstitisset, utrum haec cuncta ut nunc mutabilia
fuissent? Procul dubio cuncta cum labili tempore, ut nunc, vices
suas crescendo, deficiendo, nascendo, moriendo servarent; ipse in
uno statu stabilis et dominus omnium perduraret. Quia vero peccando
instabilis exstitit, ipse cum tempore et caducis rebus labi coepit.
|
|