CAPUT XXVIII. An homine non peccante fuissent mutabiles. Quod Deus ubique et quomodo.

Fugatis tenebris de structura sacrae aedis, jam ad dissolvendas machinas contra eam erectas accingamur. Deum alicubi esse substantialiter, et ubique potentialiter, repugnat firmitati totius jam elaboratae disputationis, et subruitur impulsu evidentissimae rationis. Si enim alicubi et non ubique substantialiter est, tunc circumscriptus est et localis; et si localis est, tunc corpus est; et si est corpus, concluditur non esse Deus. Amplius, si Deus loco continetur, tunc locus qui eum continet, major et melior est illo: major, quia Deum includit; melior, quia tantum bonum continet. Porro si in coelo est substantialiter, in mundo autem potentialiter; tunc aliud est ejus essentia, aliud potentia; et sequitur quod haec potentia ei ex accidenti evenerit, quod superius ratio a facie veritatis repulit. Si autem dimidius est in coelo, et dimidius in mundo; tunc creatura continet Creatorem, et includit in se suum factorem. Si autem aliquando est in coelo, aliquando in mundo; tunc mutabilis convincitur, quia de loco ad locum movetur. Amplius, si Deus aliquando est in coelo et non in nundo, tunc ibi tantum aliquid est ubi ipse est alibi autem nihil est; ubi enim Deus non est, ibi nihil est. Si vero per singula loca est divisus, tunc constat partibus; et sequitur quod sit passibilis qui per loca est divisibilis, sed etiam solubilis: omne enim quod partibus constat, dissolvi poterit. Si autem in singulis locis est totus, tunc tot tota sunt, quot loca; omne enim quod uni loco totum includitur, ejus nulla pars in alio loco esse convincitur; et sequitur, quod Deus loco concludatur, qui cuncta pugillo concludere praedicatur. Quod si per vices temporum mutatur, et heri in uno, hodie in alio, cras in tertio loco commoratur; tunc temporalis est: et jam praeteritum amisit, futurum adhuc non habet, sed et cuncta accidentia in eum concurrunt.