|
Hujus falsissimae opinionis machinamenta facile dissolvunt hujus sacrae
turris instrumenta. Dei potentia nihil est aliud quam ejus essentia:
igitur Deus non alicubi determinate, sed ubique essentialiter est.
Deus quoque immensus est; locus autem, scilicet spatium quod
quodlibet corpus occupat, altitudine, latitudine, longitudine
mensuratur, et quidquid est locale, per anterius et posterius, per
dextrum et sinistrum, per sursum et deorsum circumscribitur: Deus
ergo nec partim in coelo, nec partim in mundo; nec aliquando totus in
coelo, aliquando totus in mundo; nec per singula loca divisus, nec in
singulis disjuncte totus; sed extra omnem locum in se et per se
existens, omnem locum replens, et in se continens, cunctam creaturam
penetrans, universa per substantiam continuans, ubique, scilicet in
omnibus et extra omnia totus, et a nullo loco remotus. Sicut lumen
lucernae in oculis omnium circumstantium totum lucet, et in se ipso
totum manet; non a se ipso recedit ut ad praesentes perveniat, nec
unum relinquit ut alii luceat, sed potius singulis et omnibus simul
totum lucet, et in se ipso totum manet; sic Deus ubique et in omnibus
est totus, et in se ipso permanet totus; a se non recedit, sed cuncta
in se colligit.
|
|