|
Hinc quaeritur, cum Deus loco non includatur, quomodo Christus
totus in virginis utero, totus in coelo praedicetur, cum uterus
virginis locus non dubitetur. In coelo fuit totus in Patris
essentia, ut in anima tota sapientia; in virginis utero totus, ut
verbum totum in voce. Deus etenim initio et fine caret; et ideo
aeternus manet. Igitur nec fuit praeteritum, nec erit futurum recipit
, sed extra omne tempus praesens est, semper ubique existit; unde et
Est cognominatur (Exod. III, 14); quia aeternitas existens,
omnia tempora disponens, nullo tempore variatur. En machina vestrae
multiplicis propositionis corruit, quia nullum accidens in Deum
concurrit.
DISC. Hujus ruinam non moleste ferimus, sed ad frangorem ejus
potius fautores applaudimus, quia per hujus casum turris introitum
speramus. Sed cum haec machina sit disjecta, ecce alia stat contra
turrim erecta.
|
|