CAPUT XXXI. Quomodo Deus sit solus immortalis. Quomodo solus invisibilis.

Superius dictum est, quod solus Deus sit immortalis, solus invisibilis. Num Angeli vel animae mortales sunt, aut Deus est Angelis invisibilis, de quibus dicitur, quod semper videant faciem Patris (Matth. XVIII, 10)?

MAG. Mutabilitas est quaedam mortalitas: dum enim quid de praeterito in futurum movetur, quasi praeterito moritur. Deus solus est immutabilis, quia nihil praeteriti ei decedit, nihil futuri accedit, sed quidquid est vel fuit vel erit, totum sibi semper praesens adest; et sicut non potest cogitari quod aliquando initium habuerit, ita quoque non potest cogitari quod unquam finiri possit. Angeli autem mutabiles sunt, quia de praeterito in praesens, de praesenti in futurum moventur; praeterito quippe carent, futurum nondum habent. Constat enim quod socios angelicos olim amissos non habent, et quod adhuc consortio sanctorum in terra peregrinantium carent. Praeterita memoria recolligunt, futura praesciendo intelligunt. Et sicut potest cogitari quod aliquando coeperint, ita etiam potest cogitari quod finiri possint. Sed et cum ipsi creaturam in se mutabilem considerant, quodam modo a statu immutabilitatis degenerant: talis mutabilitas est eis quaedam mortalitas. Animae vero sicut sunt per omnia mutabiles, ita quoque pene per omnia mortales. Deus quippe est vita animae, sicut ipsa est vita corporis: sed sicut mortuum est corpus quando animam non habet, ita anima mortua est cum Deo caret; vel sicut caecus oculus mortuus dicitur cum luce privatur, sic anima mortua, cum beata vita quae est Deus non fruitur. Solus ergo Deus habet immortalitatem, quia nullam recipit mutabilitatem. Hic etiam solus est invisibilis, quia nulli creaturae ad plenum intelligibilis. Nempe Angeli et animae beatorum suo more, non nostro, eum semper vident; non per intervalla spatiorum, sicut nos corporea videmus, sed intra se et extra se, in omni creatura et extra omnem creaturam eum conspiciunt, et nullo intellectus intuitu amplitudinem suae claritatis excedunt. Et quia non pleniter ab ipsis ut a se ipso conspicitur vel intelligitur, ideo solus invisibilis dicitur.