|
DISC. Jam divina natura cum angelica in hac turri tenente
sceptra, ecee humana natura legionem adducit; et ad impugnandam eam
machinam erigit. Quaeritur namque quomodo homo ad imaginem et
similitudinem Dei formatus dicatur: cum nulla convenientia
similitudinis Dei in homine conspiciatur.
MAG. Impugnantia a repugnantibus expugnantur, dum praecedentia a
consequentibus inexpugnabiliter roborantur. Duo homines scribuntur,
interior et exterior. Interior anima, exterior corpus; interior
invisibilis, exterior visibilis. Invisibilis ergo ad imaginem et
similitudinem invisibilis Dei est creatus, visibilis autem secundum
visibilem mundum est formatus. Deus invisibilis est in substantia
unitas, in personis trinitas. Interior ergo homo, id est, anima ad
imaginem unitatis est creata; quia non est partibus ut corpus
composita, sed est simplex natura et immortalis essentia . Est quoque
Deus memoria, quae sui et omnium quae sunt meminit, quae Pater
nominatur: ex qua intelligentia nascitur, quae se et cuncta quae sunt
intelligit, quae Filius nuncupatur: ex utraque dilectio procedit,
quae se et universa quae sunt diligit, quae Spiritus sanctus vocatur.
Ad hujus Trinitatis imaginem anima conditur, dum ei memoria,
intellectus, ratio dilectionis inditur; praeteritorum namque meminit,
invisibilia intelligit, mala respuens bona diligit. Dei quoque
essentia est lux, vita, justitia, bonitas, beatitudo. Ad hanc
similitudinem anima facta est; ut sit lucida, vitalis, justa, bona,
beata. Exterior vero homo, id est, corpus quodam modo ad exemplar
mundi formatur, dum ex quatuor elementis compaginatur: unde et
microcosmus, id est, minor mundus cognominatur. Et in hoc etiam
anima habet similitudinem Dei, dum ipsa sic minorem mundum gubernat,
ut Deus majorem. Omnis quoque creatura per aliquid similitudinem Dei
habet, et quantum quaeque alteri est excellentior, tantum est illi
similior. Ipse quippe est, vivit, sentit, per rationem discernit.
Lapides ergo ejus similitudine se adjungunt; quia sunt. Arbores
magis similitudini ejus appropinquant; quia sunt, et crescendo
vivunt. Quaeque animantia multo magis ejus similitudinem exprimunt;
quia sunt, vivunt et sentiunt. Porro in hominibus et in Angelis
similitudo Dei maxime refulget; quia sunt, vivunt, sentiunt, et
ratione discernunt.
Animas autem constat esse aeternas. Si enim ad videndum Deum factae
praedicantur, necessario sequitur, ut sicut Deus finem non habere
creditur, ita animae illum visurae sine fine vivere non dubitentur.
sed quaeritur, utrum illae animae immortales sint, quae Deum visurae
non sunt. Omnes animas unius constat esse naturae; et si quaedam
animae immortales sunt, ergo omnes immortales sunt: igitur omnes
animae Deum visurae semper erunt beatae, et eum non visurae semper
miserae .
|
|