|
DISC. Qualiter perhibetur anima per totum corpus esse diffusa, et
tamen non magis in maximis, nec minus esse in membris minimis, sed in
singulis tota? Num tot sunt tota, quot membra?
MAG. Sicut superius dictum est, si lumen in medium ponatur, non
minus in meis, et non magis lucet in alterius oculis, sed in singulis
totum, et in se ipso manet totum; sic anima ubique in corpore, et in
singulis membris est tota; unde tacto uno membro dolet tota. Non
tamen tot tota quot membra, quia in se ipsa manet tota; sicut vox in
auribus omnium non particulariter, sed sonat tota, et in se ipsa
remanet tota.
|
|