|
DISC. Si omnes animae unius naturae sunt, quidnam causae est quod
quaedam habilior, quaedam tardior est ad discendum?
MAG. Anima habet formam cerae vel candelae. Cera habilis est ad
exprimendam imaginem, si ei sigillum imprimatur; sic candela ad
lucendum, si accendatur. in hunc modum exprimit anima imaginem
scientiae, si ei imprimitur sigillum doctrinae; lumenque veritatis
recipit, si igne sapientiae accensa fuerit: quae si se per studium vel
exercitium habilem praebere neglexerit, sicut cera sine imagine, et
sicut candela inaccensa sine lumine, sic in tenebris ignorantiae sine
scientia et veritate remanebit. Quanto magis autem quaeque anima se
doctrinae adaptaverit, tanto magis capax scientiae erit. Cur autem
ignis sancti Spiritus quasdam animas se habiles non praebentes, imo
negligentes, lumine scientiae magis accendat, quasdam non accendat;
imo quibusdam laborantibus scientiam subtrahat, aliis similibus non
subtrahat; ratio penetrare non valens mirando clamat: O quam
incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus
(Rom. XI, 33)!
|
|