CAPUT XXXVI. Quod unus nobis magister.

DISC. Cum cuncta a magistris discantur, quomodo unus magister in coelis esse scribitur (Matth. XXIII, 9), a quo quasi specialiter quaeque doceantur?

MAG. Si recte perpenditur, nihil prorsus per hominem discitur. Magistri tantum commemorando foris plantant et rigant; veritas autem quae in anima habitat, intus docendo incrementum dat (I Cor. III, 7). Sed stultus non intelligit haec; ratio autem quae cuncta discernit, facile haec ita esse comprobabit. Nempe quidquid discitur, melius per visum quam per auditum capitur. Nam quantum caeco nato de sole narravero, ipse tamen nescit quid sit sol, quem nunquam vidit; tantum verbis meis credit aliquid esse quod ita vocetur, aut fortasse dubitat quidquam esse in re quod sic nominetur: qui si repente videat, ipso visu solem esse probat, quem auditu scire non poterat. Sic plerique caeci scripturas noverunt, sed tamen quid sit liber vel littera nesciunt; quorum oculi si subito aperiantur, et libro coram posito quid sit quod vident, mirantur, et visu discernunt quod auditu non potuerunt. Porro si alicui illorum dixero, talis littera, A vocatur, et talis, B nominatur; mox introrsus recurrit, veritatem consulit, et verum esse probat quod audit. Quid ergo hunc docui, qui nec prius auditu, nec postea visu scire potuit quid littera esset, nisi veritate intus docente, et visu foris probante hanc edisceret? Ego tantum sonos verborum protuli; ipse vero verba et res per verba significatas veritate intus examinante cognovit. Sic vos quoque, si multa vobis de elephante dixero, nescitis quid sit elephas, nisi eum videritis; sic multa de David legimus, et quasi rufum hominem et pulchrum aspectu eum novimus, qui si ad praesens intraret, num illum agnosceremus? Puto minime. Quare? Quia a magistris discere nequivimus, quod veritate visus non probavimus. Doctores etenim tantum sonos verborum proferunt; auditores autem veritate intus docente, verba mente, res visu discunt. Sic litteras, sic ignotas linguas, sic varias artes discimus, dum sonos verborum a praeceptoribus percipimus, res ipsas veritate docente intus consideramus. Sed quid de cantu est dicendum, qui non videtur, sed tantum auditu discitur? Nonne dum vox canentis foris sonat, veritas intus quasi quosdam ascensus vocis in anima format? Igitur nihil omnino per hominem nisi solus sonus discitur; verba autem et res per veritatem in interiori homine habitantem discernuntur . Et sic verissime unus magister praedicatur, a quo quisque interius instruitur. Ea autem quae a nobis non videntur, ut Deus et Angeli, tantum esse creduntur.