CAPUT XXXVII. Quid differant credere Deum, et credere in Deum. Fides vera.

DISC. Differt aliquid, credere Deum, et credere in Deum?

MAG. Multum. Daemones etenim et Pagani credunt Deum, sed non credunt in Deum. Credunt namque quod Deus sit qui omnia creavit, ac super omnia potens sit. In Deum autem tantum credunt, qui eum diligendo in illum tendunt. Vera autem fides est credere, quod Deus in essentia sit unitas, et in personis trinitas, et hic cuncta ex nihilo Verbo suo creaverit, ac collapsa eodem Verbo incarnato restauraverit, et in ultimo die per Spiritum suum universa innovabit; et hoc credentibus summum bonum, scilicet se ipsum, in praemio dabit. Haec fides vita animae existit, et per hanc justus vivit. Haec fides spe nutritur, ut corpus cibo reficitur; dilectione animatur, ut corpus anima vivificatur; dilectio autem operatione comprobatur, unde et fides sine operibus mortua affirmatur (Jacobi II, 17). Ergo fide anima declinat a malo et facit bonum, spe cuncta transitoria respuit, invisibilia sibi similia appetit, dilectione quaeque dura tolerat, carnis impetus refrenat, necessaria proximis erogat, summo bono semper anhelat. Igitur anima quae sic credendo et sperando in Deum tendit, ipsum summum bonum sine fine habebit.