|
DISC. Si animae naturaliter sunt lucidae, quaeritur utrum
animabus corpore exutis lux diei aliquid conferat, vel rursus caligo
noctis quidquam ad videndum noceat?
MAG. Sicut corpus sine anima nihil sentire cernitur, sic utique
anima sine corpore nihil corporeum sentire creditur. Corpori quippe
admixta per oculos sentit colores, per aures voces, per nares odores,
per palatum sapores, per tactum vel incessum res tangibiles mollitie
vel duritia differentes. A corpore vero separata nihil corporeum
corporaliter sentit, quasque res in proprietate substantiae,
abstractis accidentiis colorum conspicit, spiritualia quoque suo more
sentit. Sicut ergo lumen candelae nihil confert soli ad lucendum, sic
profecto lux solis nihil omnino confert animae ad videndum. Et sicut
nox jubar solis non impedit, sed potius fugit; sic nec animae
aliquatenus obsistit, utputa quam nec anima sentit. Porro anima, aut
spirituali luce ipsa nimis prae sole fulgida fruitur, aut horrida
peccatorum caligine obscurata, non noctis, sed propriis ut caecus
tenebris involvitur. Quod autem anima carne soluta corporaliter lucem
non videat, hinc constat, quod cum aliqua dictare volumus, vel
quidquam facturi disponimus, mox anima exteriores sensus fugit,
introrsus se colligit, in se ipsa intus considerat ea de quibus
tractat, et solis lumen nihil ei prodest, sed etiam ei ad hoc negotium
obest: et dum alias attendit, clamosas voces juxta se non audit.
Igitur anima extra corpus nihil corporeum videt vel audit. Quod si
facit, tunc utique aerium corpus induit.
|
|