CAPUT III. Deus proprie exprimi nequit. Cui nullum ex praedicamentis convenit.

MAG. Sciendum igitur, Deum nullis verbis proprie exprimi, nulla posse cogitatione comprehendi. Quomodo enim immensus et incomprehensibilis praedicaretur, si humanae locutioni vel meditationi includeretur? Nunc autem patet quam sit admirabilis, cum omnibus linguis sit inedicibilis, omnibus cordibus sit incogitabilis. Dialectica namque disserendi potens, potenter quaeque dubia definiens, cunctas scripturas evibrans et eviscerans, cunctam humanam sapientiam annihilans, cum divinitatem intendit, tantae majestatis luce repercussa, pavidum caput tremefacta reflectit, atque in abdita mundanae sapientiae fugiens delitescit, dissolutisque syllogismorum nexibus stulta obmutescit. Nempe et nomine et verbo cuncta exprimuntur, quae sub decem praedicamentis humano corde concipiuntur. Sed quod ex his nullum proprie Deo conveniat, manifeste ratio comprobat. Nam si dixerimus quod Deus substantia sit quae omnibus subsistere tribuat, et per quam omnes res esse habent; mox universalia et individua, de quibus substantia praedicatur, genera et species in quibus versatur, simul et novem accidentia, quae ei necessario inhaerent, animo occurrunt: quae cuncta liquent, quia minime in Deum concurrunt. Si praedicemus quod Deus ipsa magnitudo existat, quae omnia in mensura et numero et pondere disponat; protinus parvitas huic quantitati se opponit, et sua exiguitate quod est super omnia maximum comminuit. Quem si ipsam bonitatem vel summum bonum nominemus, qui cuncta valde bona facit; statim malum huic qualitati contrarium obviat, et tanto bono se opponere non trepidat. Quod si creator vel dominus praedicetur, quod utrumque ad aliquid, scilicet ad mundum refertur; confestim relatio opponit, ante mundi constitutionem eum hoc vocabulo caruisse, et hoc relativum ex mundi creatione ei accidisse; cum ratio astruat nihil Deo accidentale, sed totum quod praedicatur de eo, ei esse essentiale. Porro si ubique totus esse dicatur, et simul cuncta replere loca dicatur; mox localitas clandestine irrepens, illum loco includit, qui cuncta pugillo includit. Si autem sempiternus praedicetur, et cuncta tempora disponere affirmetur; continuo praeterito praesens, futurum praesenti succedere festinat, et initium atque finem aeternitati adscribere non formidat. Si vero dicatur quod omnia possideat, et amictus lumine sicut vestimento refulgeat; statim cogitatio eum hoc habitu privat, dum amictum lucis vel possessionem rerum ab eo separat. Quod si semper praesens adesse testatur, confestim situs standi vel sedendi imaginatur. Si vero universa regere referatur, actus laboris aeternam requiem annullare conatur. Porro si affirmetur patiens, mala nostra sufferens; illico passio se ingerit, et impassibilem pati contendit. His quippe decem cuncta humana conditio includitur, et ab his omnibus proprietas summae essentiae evidenti ratione penitus excluditur. Cuncta etenim quae vel oppositionem vel contrarietatem vel accidens suscipiunt, nulla ratione Deo proprie conveniunt. Igitur cum ratione repugnante nihil de Deo proprie loqui valeamus, saltem improprie et per aenigmata de eo loqui satagamus.