|
DISC. Si animae corporeas voces non audiunt, quomodo animas
sanctorum, scilicet Petri vel Martini vel alterius, multi preces
suas exaudisse experti sunt?
MAG. Oratio cordis, non oris, ascendit in coelum. Animae enim
non clamorem vocis, sed cordis audiunt, et se fideliter invocantibus
subveniunt. Neque magis clamosas preces audiunt, quam eas quae sine
voce, vel in lingua, vel in corde tantum fiunt; quia neque a nobis
verba, sed voces tantum audiuntur; caeterum verba mente videntur.
Cum ergo animae nostrae aliquid secundum Deum desiderant, et hoc sibi
a Deo per sanctos dari, sive corde, sive lingua, seu voce
postulant; animae sanctorum (quibus est idem audire quod videre, et e
converso) non voces, sed verba intuentes, desiderata eis a Deo
impetrant; unde habetis scriptum, Desiderium pauperum exaudivit
Dominus (Psal. X, 17, sec. Hebr.).
|
|