|
DISC. Nonne legitur, quod saepe multae animae de corpore
eductae, multa loca poenalia, et item multa amoena et florida, et in
utrisque multas animas in humana forma viderint, atque ad corpus
reversae, plurima se ab eis audisse retulerint?
MAG. Sciendum est, quod hae animae non penitus corpus
reliquerant, sed sensus tantum corporeos suis officiis destituerant,
corpus autem non ex toto vitali spiritu carebat. Unde ea quae
audierant, non res corporeae, sed similes corporearum rerum erant,
quas reversae aliis in corpore constitutis pro aedificatione referre
poterant. Postquam vero corpus funditus exuerant, longe res aliter
erat quam prius videre non valebant. Sicuti nos aliquando juxta
parietem positi, umbram venientis hominis, non ipsum videmus; remoto
autem obstaculo muri, ipsum ut est cernimus. Animae etiam defunctorum
cum viventibus apparent, corpus aerium induunt, in quo corpoream vocem
vel verba audibilia exprimunt.
Hinc colligitur, quod infernus sit incorporeus, substantia
spiritualis, corporeae similis; cujus poena tanto sit intolerabilior,
quanto spiritus est corpore subtilior. Omne enim corpus vetustate
deficit, diuturnitate dissolutum interibit. Unde si infernalis ignis
est corporeus, restat ut corporalibus alimentis nutriatur, et sequitur
ut illis consumptis ipse intereat; sed constat ignem gehennae non
deficere; ergo spiritualis est. Si autem est corporeus, sed
indeficiens creatus est; necesse est ut animae et spiritus qualecumque
corpus induant, in quo ignem corporeum sentiant.
|
|