CAPUT XLI. Resurrectionis mortuorum probatio petita ex promissis Dei. Alia ex animarum aeternitate. Nova creatura trifarie dicitur.

DISC. Poteritne ratione probari resurrectio mortuorum?

MAG. Si ea inconcussa constabunt, quae superius verissimis argumentis probata sunt; tunc omni repugnantia submota, omnique necessitate admota, resurrectio erit futura. Constitit enim Deum esse veritatem: veritatis autem verba necesse est adimpleri; quod si non implebuntur, sequitur, quod aut Deus mutabilis sit, aut veritas non sit; quod si impleri non poterunt, jam Deus omnipotens non est. Quae cuncta liquet quam absurdissima Deo sunt. Incommutabilis itaque veritas Deus promisit suis dilectoribus plenum gaudium, suis contemptoribus plenum supplicium, quod utrumque erit impossibile, nisi sit in anima et corpore; necesse est ergo ut corpora resurgant, animas recipiant; quatenus secundum promissa Veritatis hi plenum gaudium in anima et corpore habeant, illi eodem modo plenum supplicium recipiant. Amplius, si corpora non resurgunt, tunc animae aeternae factae non sunt: sed superius probatum est animas factas aeternas, ad hoc videlicet factas, ut Deum semper cum Angelis videant, et in hac visione sine fine beate vivant. Beate autem non vivunt, si indumenta, scilicet corpora sua, in sordibus computrescere absque spe recuperationis conspiciunt. Sequitur itaque ut necessario vestimenta sanctarum animarum, quae stolae nominantur, per resurrectionem innoventur, et in incorruptibilem gloriam immutentur, quibus animae indutae semper beatae Deum contemplentur; et e contra ut infelices vestes sordidas reinduant, de quarum foeditate semper doleant. Igitur non solum corpora innovari, sed etiam communem naturam, quae sanctis servivit, necesse est in melius commutari; unde habetis scriptum, Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5).

DISC. Cum Deus ab initio mundi usque nunc nihil novi creaverit, quomodo novam creaturam esse constabit?

MAG. Trifarie nova creatura dicitur, quae per Trinitatem ita disponitur. Deus Pater omnem creaturam ex nihilo condidit, et haec nova creatura nominatur. Deus quoque Filius incarnatus Ecclesiam nova religione instituit, quae nova creatura nuncupatur; unde habetis in Apostolo, Nos sumus nova creatura (II Cor. V, 17); et in alio, Ut simus initium aliquod creaturae ejus (Jacobi I, 18). Deus quoque Spiritus sanctus corpora adhuc vivificabit, et totum mundum innovabit; et haec nihilominus nova creatura appellatur; unde habetis, Coelum novum et terram novam faciet Dominus (Isai. LXV, 17).