|
DISC. Jam turri in summum nobiliter perducta, restat nunc ut
propugnaculis cingatur, et sic cacumen in summo polorum consummetur.
Legitur de Domino, quod elevatis manibus ferebatur in coelum, et
quia sedet a dextris Dei (Luc. XXIV, 50; Marc. XVI,
19); et Stephanus in concione vidit eum stantem a dextris Dei
(Act. VII, 55). Qui fertur de loco ad locum, movetur; et
qui sedet vel stat, loco continetur. Et cum Dominus corporaliter
coelum ascenderit, qualiter nunc ibi credendus sit, vel qualiter nunc
animae sanctorum ibi sint, aut qualiter receptis corporibus ibi futuri
sint, summopere scire desideramus. Si enim aliquis locus Christum
vel sanctos sedentes vel stantes continet ne cadant; tunc ille locus
melior eis comprobatur, a quo tot bona continentur. Et si sancti de
aliqua creatura visibili et sensibili gaudentes gloriantur, ut nos de
hac visibili et sensibili luce delectamur; tunc iterum ea res melior
rationali creatura indicatur, de cujus possessione ipsa jucundatur, ut
nos de habita pecunia gratulamur: et miserum gaudium videtur, si
intellectualis creatura non nisi de stolida re laetatur.
MAG. Apicem hujus turris pariter ascendamus, et ratione
indagante, qualiter se habeant haec perspiciamus. Coelum usitato
nomine appellamus, quod super caput nostrum videmus. Supra nos autem
nihil nisi nubes, vel aerem sole illustratum conspicimus. Solem
vero, vel lunam, vel stellas longe a nobis remotas sic videmus, sicut
in lato mari positi a longe montes conspicimus, in circuitu vero nihil
nisi circumfusum aerem cernimus. Unde liquet quod nullius hominis
visus totum hujus aeris spatium penetret, qui vix etiam horizontem
attingere valet. Unde cum Apostoli Dominum sublatum ulterius videre
non possent, dicitur: Nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act.
I, 9). Stephanus quoque non corporeis oculis Dominum in coelo
ultra firmamentum vidit, cum nullius hominis visus ullo modo usque ad
firmamentum pertingere possit. Sed et concio illa, in qua Stephanus
stans Christum conspexit (Id. VII, 55), in domo aliqua
fuit: cujus tecti culmen ipsius corporeus oculus penetrare minime
potuit. Constat igitur quod non oculo corporis, sed intuitu
interioris hominis Christum non in corporeo, sed in intellectuali
coelo viderit. Sed hic fortassis ab aliquibus calumniosis objicitur,
stellas esse firmamento infixas, et visum nostrum firmamentum attingere
dum eas videmus. Num ideo oculi nostri firmamentum attingunt, quia
stellas aspiciunt? Num ideo totum aeris spatium in mari penetrant,
quia montes, ut puta solida corpora, considerant? Sicut enim in mari
remotis ab aspectu montibus, nihil nisi aer undique conspicitur; ita
quoque sideribus, solidis videlicet corporibus, sublatis, nihil nisi
aer cernitur. Quidquid autem ab aere est usque ad firmamentum, et
ipsum firmamentum a nobis nequaquam videtur, propter ipsius spatii
longinquitatem, et ob naturae suae subtilitatem.
|
|