CAPUT XLIII. Coelum triplex historialiter. Tres coeli significative tres visiones. Apostoli ad tertium coelum raptus. Angeli et justi cur coeli, et daemones tenebrae.

Quod si forte objicitur quod Apostolus ad tertium coelum raptus scribitur, sciendum est tres coelos historialiter appellari, et iterum tres significative nuncupari. Hic quippe aer primum coelum historialiter vocatur, sicut habetis, Volucres coeli, quia in coelo, id est, in aere volare videntur. Secundum coelum aether nominatur, ut habetis, Stellae coeli, quia in eo planetae vago cursu feruntur. Tertium coelum appellatur firmamentum, sicut habetis, Astra coeli, quia sidera in eo fixa traduntur. Significative quoque tres coeli leguntur; quia tres visiones, scilicet sensualis, spiritualis, intellectualis a sapientibus non nesciuntur. Sensualis quippe visio est, cum colores et formas rerum exterius cernimus, sed interius aliquid celari, ut in litteris significantiam intelligimus. Haec ergo visio primum et sensuale coelum nominatur, quia in scripturis intelligentia celatur. Coelum etenim a celando denominatur. Secunda visio spiritualis est, qua non res, sed imagines rebus similes spiritualiter videmus, sicut in somniis solemus, et sicut Joannem in Apocalypsi, et Prophetas multa vidisse novimus: et haec visio secundum coelum nuncupatur, quia vere res in his similitudinibus celantur. Tertia visio est intellectualis, cum neque res exterius, neque imagines rerum interius, sed ipsas substantias prout vere sunt, abstractis coloribus intellectu conspicimus, et uniuscujusque qualitatem inter se differentem ratione discernimus: et haec visio tertium coelum vocitatur, quia veritas rerum in hac, quasi in coelo, a stultis celatur. Igitur si Apostolus in corpore est raptus, tunc ad corporeum coelum, scilicet firmamentum, est perductus: si autem extra corpus, quod magis videtur, tunc utique ad intellectuale coelum raptus creditur, in quo essentiam deitatis sicuti est, et angelicas substantias prout sunt, non sensualiter, quod nequit fieri nisi per corpus, nec spiritualiter, quod non fit nisi per imagines rebus similes; sed veraciter, quod non fit nisi ipso intellectu, vidisse cognoscitur. Angeli vel justi quadam similitudine coeli nuncupantur; quia in secreto Dei humanis visibus celantur; et e contra daemones vel impii tenebrae appellantur, quia in tormentis a nobis occultantur.