|
Regnum autem coelorum, id est justorum, non urbium moenia, non
possessionum praedia, non auri et gemmarum copia, non supellex varia,
sed justitia et pax et omnimoda gloria in pleno gaudio creditur, quod
de visione aeternae claritatis, et de societate Angelorum et sanctorum
habetur. Deus autem aeterna lux, probatus est esse in mundo et extra
mundum, infra et supra et in circuitu, undique et ubique. Igitur si
regnum coelorum talium ratione demonstrante nihil est aliud quam visio
Dei, qui est fons omnium bonorum; necessario sequitur quod regnum
coelorum sit in hoc mundo, et extra mundum, et in omni creatura, et
extra omnem creaturam: unde habetis, Regnum coelorum intra vos est
(Luc. XVII, 21); quia nimirum in Deo consistentes, eum in
nobis ipsis, et in omni creatura, et extra omnem creaturam sicuti est
cernimus. Idcirco autem nunc extra Deum, vel extra regnum coelorum
dicimur, quia hac visione privamur. Eodem modo et miseri tunc a regno
coelorum excludi referuntur, quia eadem visione ut caeci luce solis
privabuntur. Hoc regnum coelorum, vel hoc gaudium justi intrare
scribuntur; quia ineffabile gaudium non capientes, in eo quodam modo
obvolvuntur. Quod autem animae sursum ad coelum ferri affirmantur,
vel etiam inferri putantur; ad visum nostrum dicitur, quibus superiora
splendore solis lucidiora noscuntur, et quod aliter non potest haec res
cognosci ab his qui sunt adhuc in carne constituti. Sane animae carne
solutae non loco moventur, nec in aliquem corporeum locum ducuntur, ut
inde Deum contemplentur; sed mox a corpore sequestratae, Angelis et
sanctis associantur, regno coelorum, quod est visio Dei, intra
mundum et extra et undique sine mora fruuntur; sicuti caecus in sole
positus, si oculi ejus aperirentur, confestim luce solis frueretur.
Quod autem quibusdam morientibus lux vel formae Angelorum aut
sanctorum ibi videntur, et concentus harmoniae audiuntur, et ad alta
duci cernuntur; hoc propter viventes fieri non dubitatur, ut in
Christiana religione corroborentur. Porro frivolum videtur, si
animae illocales de hoc mundo extra firmamentum duci asserantur, quasi
ibi sit pulchrius, vel magis ibi sit Deus, cum potius Deus supra et
infra, intra et extra aequaliter esse non dubitetur, et ejus visio
ubique justis aequaliter adesse comprobetur. Animas vero, spiritus
cum sint incorporei, corporeis locis includi absurdissimum videtur,
praesertim cum omnis locus altitudine, longitudine, latitudine
dimetiatur, hisque omnibus spiritus carere bene sciatur. In eo quippe
illocaliter manere, et ejus visione frui aestimantur, sicut scientia
in anima illocaliter moratur.
|
|