|
Corpus autem sanctorum resurget spirituale, quia levitate,
velocitate, perspicuitate spiritibus erit aequale, et omne solidum
erit ei penetrabile; sicut et corpus Domini lapide clausum surrexit,
et januis clausis intravit. Sicut igitur nunc spiritus nullo corporali
loco sustentatur; ita quoque non est necesse ut spirituale corpus tunc
aliquo loco fulciatur. Non enim insensibile corpus spiritum, sed
spiritus corpus vegetat. Igitur nullus locus spirituale corpus
fulcit, quod omni elemento subtilius erit, sed ut spiritus illocaliter
in summo spiritu Deo subsistit; nisi forte hoc pro loco accipiatur,
quod substantialiter ac personaliter circumscribitur. Amplius, aut in
hoc corporeo mundo sancti manentes Deum videbunt, aut extra mundum
erunt. Si extra mundum fuerint, tunc nulla elementali materia stantes
vel sedentes sustentantur, quia nullum elementum extra mundum
comprobatur. Qui enim terram vel aquam ibi esse credit, nimis
terrenus et fluxus desipit; si autem aerem vel ignem ibi esse
arbitratur, graviter a mobilitate aeris et ignis ipse instabilis,
irrisus computatur. Ergo extra mundum nulla materiali re fulciuntur,
ubi nulla invenitur. Si autem in hoc mundo erunt, similiter nulli
elemento localiter stando vel sedendo inhaerebunt, quia aequales
Angelis erunt (Matth. XXII, 30). Cum igitur spirituales
sint, in summo spiritu spiritualiter, non localiter manebunt. Porro
illorum corporum gloria, non ratione, sed sola fide est contemplanda.
Erunt quippe tunc illa corpora ut animus agilia, ut sol perspicua.
Quam cito enim nunc animus ab Oriente in Occidentem cogitatione
pervenit, tam cito tunc illud corpus illuc pervenire poterit. Hoc
hinc colligitur, quod resurrectio in ictu oculi fienda legitur (I
Cor. XV, 52). Ictus autem oculi est, non quod oculus
aperitur, sed quod aperto oculo objectus lucis radius conspicitur.
Sed revera tantum differt velocitas illius corporis ab ictu oculi,
quantum a corpore agilitas animi. Hujus etiam corporis claritas est
tanta, quanta et spiritus; non enim est hoc corpus animae oneri, sed
decori, quod nulla corruptibilis moles aggravat, sed quod angelicae
naturae aequalitas levigat. Hujus quoque claritas tantum solem
excellit, quantum sol in claritate nostrum corpus praecellit. Sol
enim est corpus insensibile, et quamvis immutetur, tamen nunquam
vivificabitur; corpus autem illud erit sensibile, vitale, et
intellectuale. Igitur quantum differt spiritus intellectualis ab aere
insensibili, tantum differt praeclara claritas illius corporis a
claritate solis.
|
|