CAPUT XLVI. De gloria communi ac speciali Sanctorum.

Hinc quaestio non minima occurrit. Cum enim Dominus dicat, Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43); et Apostolus, Alia claritas solis, alia lunae, alia stellarum. Stella ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41): videtur Apostolus Domino contrarium sentire, videlicet quos hic velut solem fulgere asserat, ille quosdam velut diversas stellas, alios velut lunam, alios velut solem splendere adstruat. Sed sciendum est, quod Dominus gloriam sanctorum generaliter expressit, Apostolus autem singulorum gloriam pro meritis distinxit. Ultimus ergo in regno coelorum ut sol fulgebit, qui tunc septies clarior quam nunc erit (Isai. XXX, 26). Et in hac claritate tantum quisque ab alio pro meritis differt, quantum stella ab stella in claritate differt. Alii autem hos item diversae claritatis gloria ita praecellunt, sicut lucifer pleiades, luna luciferum, sol lunam claritate excellunt. Nos autem omnes tantum corpus Christi in claritate excedit, quantum Creator creaturam transcendit; unde et in dextera Dei Patris sedere scribitur (Coloss. III, 1), quia in gloria divinae majestatis fulgere creditur. Igitur talis visio et talis gloria regnum coelorum dicitur, quia soli coeli, id est, justi hac visione fruuntur; quorum praemium summum est bonum, in quo habent plenum gaudium de plenitudine omnium bonorum.