|
DISC. Evidens quidem ratio docet Deum humanis verbis
inedicibilem, sed intellectualis mens inhianter desiderat eum sibi
utcumque fieri cognoscibilem; quae mens instar speculi animae videtur,
in quo ipsam imaginem Creatoris sui contempletur.
MAG. Universa quae in rebus creatis novimus, per corporeos sensus
cognovimus. Et ea quidem quae nec visu nec experientia didicimus, per
comparationes visorum vel expertorum discimus, ut quae de bestiis vel
ignotis hominibus legimus; quae autem nobis penitus incognita, per
comparationes notas non significantur, nunquam prorsus scientiae
nostrae notificantur. Et ideo quia spiritualia nobis sunt
invisibilia, atque corporeis sensibus incomparabilia, nunquam erunt
nobis aliqua ratione probabilia. Quia vero haec constat esse, sed per
similia edoceri nequeunt, fidem tantum credentium exigunt.
DISC. Quae ratio argumentis probat, quanquam in comparatione
deficiant, necesse est ut rationalis quisque credere non renuat: tu
tantum profer quid de spiritibus sciendum tibi ratio innuat.
MAG. Sex modis in Scripturis spiritus substantialiter dici, non
nescio a vobis sciri. Primo summus omnium Deus spiritus appellatur,
ut ibi: Spiritus est Deus; et qui adorant eum, in spiritu oportet
adorare (Joan. IV, 24). Secundo angeli spiritus dicuntur, ut
ibi: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4).
Tertio animae spiritus nuncupantur, ut ibi: Exibit spiritus ejus,
et caro revertetur in terram (Psal. CXLV, 4). Quarto vita
brutorum animalium spiritus vocatur, ut ibi: Quis scit si spiritus
jumentorum descendat deorsum (Eccle. III, 21)? Quinto venti
dicuntur spiritus, ut ibi: Spiritus procellarum (Psal.
CXLVIII, 8). Sexto aer spiritus scribitur, ut ibi: Os
meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131).
Quorum definitio talis est: Aer est spiritus sensilis, non
sensibilis: id est, quem nos attrahendo sentimus, ipse nihil
sentiens, cunctis tamen sub coelo viventibus spiramen exhibens.
Ventus spiritus est aer, Dei nutu, aliquo motu agitatus, procellis
aquarum augmentatus, per angelica ministeria excitatus, per eadem
tranquillatus. Vita brutorum animalium est spiritus vitalis constans
de aere et sanguine, animalis, invisibilis, sed sensibilis, memoriam
habens, sed intellectu carens, cum carne moriens, in aera
evanescens.
|
|