CAPUT V. Anima intelligens quid sit. Est vita sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis; sine quantitate, figura vel colore.

Anima vero spiritus est substantia incorporea, corporis sui vita, invisibilis, sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis, nec quantitatum mensurae, nec qualitatum formae vel coloris susceptibilis : memorialis, rationalis, intellectualis, immortalis. Et ne haec vacillet definitio, ratio eam probationibus roboret. Anima est spiritualis substantia; omne enim quod alii vitam subministrat, ipsum necesse est ut subsistat: sed anima vitam corpori tribuit: igitur anima realiter subsistit. Hanc vero vitam esse ipsamet probat, dum praesentia sua corpus vivificat, absentia sua idem mortificat. Haec nobis quidem est invisibilis, sed spiritibus est visibilis. Hanc etiam sensibilem esse constat, dum oculis colores, auribus sonos, naribus odores, palato sapores, manibus aspera vel lenia sentire praestat. Est quoque mutabilis: omne enim quod pejoratur et melioratur, mutabile est; sed anima vitiis pejoratur, virtutibus melioratur; igitur mutabilis est. Est etiam illocalis: omne enim quod loco includitur, altitudine, latitudine, longitudine aeris circumscribitur, corpus est; sed ratio docuit animam incorpoream esse, id est, nec corpus nec aliquod membrum habere; igitur constat eam esse illocalem. Non enim spatium aeris, ut corpus, occupat, nec corpus, ut aqua utrem, implet; sed ut calor toto igni illocaliter inest, ita anima totum corpus illocaliter implet. Ignis quidem est visibilis, sed calor invisibilis et sensibilis, et quodam modo ignem vivificans: ita anima invisibilis, sed sensibilis, visibile corpus quadam occulta vi sensificat et vivificat. Haec est quoque passibilis: omne enim quod moerore afficitur, passibile est: sed anima dum suae voluntatis compos non efficitur, dolore moestitiae afficitur; igitur passibilis esse convincitur. Ab hac quantitas excluditur: dum nec altitudine vel latitudine aut longitudine metitur, nec sex circumstantias, scilicet ante et retro, dextrum et sinistrum, sursum et deorsum, se includere patitur. Qualitas etiam formae et coloris ab hac secernitur, dum nulla forma vel humani corporis, vel ullius coloratae rei illi adscribitur. Haec est memorialis, quia praeterita recolit . Est rationalis, quia praesentia discernit. Est intellectualis, quia futura intelligit. Hanc immortalem hinc esse constat, quod memoriam sui apud posteros perenniter durare laborat.