|
Angelus autem spiritus est substantia incorporea, invisibilis,
sensibilis, rationalis, intellectualis, immortalis; bonorum lucida
et impassibilis, malorum tetra et passibilis. Sed videndum utrum
aliqua substantia talis in rebus creatis esse credatur, cum a nobis
minime videatur. Angelos esse ipsa insensibilia probant, quae tam
certam sui motus legem observant. Omne quippe quod movetur, aut motum
a se habet aut aliunde: sed omne quod motum a se habet, est
sensibile, ut anima; quod aliunde, insensibile, ut corpus. Quod si
sol, luna et sidera per se moventur, sensu vel ratione vigere
videntur: quae tam certa tempora, tam certa coeli spatia custodiunt,
et quodam modo suum intellectum huic mundo lumine vel signis innuunt.
Sed qui ea rationalia vel saltem sensibilia corpora arbitratur, jure
sensu carens, inter irrationabilia computatur. Cum autem vere sint
corpora visibilia, sed motu carentia, utputa insensibilia, et tamen
moveantur; constat profecto quod aliunde moveantur. Restat igitur ea
per angelica ministeria moveri. Similiter ventos, pluvias,
grandines, fulgura, tonitrua, tempestates, auras jussu Dei per
illos regi qui dubitat, ea sensibilia putat: sed hunc ratio stultum
cum insensibilibus probat . Bruta quoque animalia usibus humanis per
illos obsecundare vel adversari qui non credunt, aut illa per rationis
intellectum haec facere credunt, longe a ratione recedunt. Sed et
cuncta quae in rebus insensibilibus, vel creaturis sensibilibus
geruntur, per illos administrari qui ambigit, multum a luce veritatis
desipit. Igitur constat angelos vere esse, et cuncta nobis occulta
patenter nosse. Sed hoc differt inter illorum et nostram scientiam,
quod ipsi omnes causas rerum antequam eveniant praesciunt; nos autem
vix et cum magno labore investigamus eas, postquam res in actu
constant.
|
|