|
Porro summus spiritus, sicut a nullo intellectu valet proprie
cogitari, ita nulla definitione poterit proprie determinari. Sed quia
intellectualis mens eum utcumque agnoscere anhelat, haec aenigmatica
definitio ei interim sufficiat. Deus spiritus est essentia
invisibilis, omni creaturae incomprehensibilis, totam vitam, totam
sapientiam, totam aeternitatem simul essentialiter possidens: vel ipsa
vita, ipsa sapientia, ipsa veritas, ipsa justitia, ipsa aeternitas
existens, omnem creaturam instar puncti in se continens.
Si autem aliquis insipiens tantum desipiat, ut Deum esse diffidat:
hunc solum vere esse, et alia omnia ab ipso habere esse hac ratione
colligat. Omnis substantia aut per se subsistit, aut per aliud; sed
hunc mundum non subsistere qui contendit, hic fatuus in nihilum
tendit. Mundum autem non per se subsistere constat, dum eum coepisse
ratio doceat; partibus enim constat. Omne autem quod partibus
conjungitur vel in partes resolvitur, ab aliquo utique conjunctionem
vel resolutionem patitur. Mundus ergo non per se subsistit; et ideo
sequitur quod creatura sit. Creatura autem ad aliquid, scilicet ad
creatorem refertur. Solus igitur Creator per se ipsum et in se ipso
existit: omnis autem creatura per ipsum subsistit. Si enim ab alio
esse habet, tunc id Deo majus est a quo hoc habet; quod Deo
inconveniens est. Et cum nihil praeter Creatorem et creaturam
existat, si Deus per se ipsum non habet esse, necessitate consequitur
ut per creaturam existat; quod inconvenientissimum est. Amplius,
substantia mundi in diversa genera et in differentes species dividitur,
et in his singulis bonum invenitur. Omne enim utile, bonum: universa
quippe utilia considerantur, et ideo singula bona comprobantur. Omne
autem bonum aut per se bonum est, aut per aliud. Sed diversa bona
participatione unius boni bona esse necesse est; diversitas quippe
recipit magis et minus. Nam quantum ad genus, lapis est minus bonum,
qui tantum est, et non vivit ; lignum magis bonum, quod crescendo
vivit; equus illo melius, qui vivit et sentit; homo illo
praestantius, qui vivit, sentit, et ratione discernit. Restat
igitur his maxime et summe bonum, de quo omnibus inferioribus profluat
bonum: et hoc bonum est Deus, de quo quasi de fonte cuncta bona
profluunt, et in eumdem cuncta refluunt.
Hic solus vere est; et ideo veritas est. Omne enim quod est, verum
est; quod vero non est, falsum est; sed Deus vere est, igitur
veritas est . Creatura autem ei collata quasi non est: et idcirco
quasi falsitas ad veritatem est. Omne enim quod ex nihilo esse
coepit, in nihilum redigi poterit: sed omnis creatura ex nihilo a Deo
producta, ad aliquid esse est perducta: igitur si ei comparatur,
nihil esse comprobatur. Nulla ergo mens Deum esse dubitat, per quem
alia cuncta esse considerat. Hujus essentia est vita. Omne enim quod
est, aut vivit aut vita caret; omne autem quod vivit, aut per se
vivit aut per aliud: sed Deus per se ipsum et in se ipso vivit, et
aliis omnibus vivere tribuit; igitur vera est vita et vitalis veritas.
Se ipsum quoque et totam facturam suam sapit et intelligit, cui nihil
aliud est sapere, quam vivere et esse; igitur sapientia est. Se
ipsum etiam et omnem creaturam diligit; quia justitia est: et hanc
justitiam non aliunde accipit; igitur justitia et dilectio existit.
Initio et fine caret, praeteritum et futurum non habet; igitur
aeternitas est.
|
|