CAPUT VIII. De claritas qui cognoscenda. Anima quaeque toto mundo major. Magnitudo intellectualis. Claritas Dei qui cogitanda.

Cum itaque ratio Deum veraciter esse probaverit, et hunc vitam, sapientiam, veritatem, justitiam et aeternitatem veris assertionibus essentialiter esse docuerit; restat nunc ut ad hunc quoque videndum aliquam fenestram aperiat, per quam mens per quosdam gradus scandens prospiciat, quatenus regem gloriae in decore suo videre praevaleat. Pedetentim autem ratio per corporalia gradiatur; ne infirmus intellectus per ardua nitens, difficultate confractus relabatur. In primis igitur hunc corporeum solem mente consideremus, cujus magnitudine totum mundum calefieri, cujus claritudine totum orbem illuminari videmus. Post hunc millia millium Angelorum Deo ministrantium attendamus, quos singulos ratione monstrante, septies, imo centies sole splendidiores sciamus; nam hic sol est minister mundi, Angeli autem templa Dei. Quantum ergo differt templum Dei a servo mundi, tantum differt claritas Angelorum a claritate solis. Deinde decies millies centena sublimium Angelorum Deo astantium perpendamus, quos singulos centies, imo millies prae sole clariores pro certo noscamus. Sicut enim luna stellas, sol lunam in claritate excellere cernitur; sic quilibet superior ordo Angelorum inferiorem, ab Angelis usque ad Seraphim, gloria, dignitate, claritate praecellere creditur. Post nos innumerabilia millia sanctarum animarum inspiciamus, quas singulas longe sole lucidiores, Angelis beatitudine et claritate coaequandas non dubitamus. Tot et tantis luminibus singulariter consideratis, singulorum etiam magnitudinem contemplemur; quatenus ad id quod intueri anhelamus, facilius sublevemur. Cogitemus itaque animam splendidum ignem, cujus minima scintilla ratione instruente vincat hunc solem. Omne enim quod ab alio includitur, minus eo quod se includit, esse necessitate convincitur; sed cogitatio animae, quae ejus scintilla est, non solum hunc solem, sed et totum mundi ambitum brevi spatio includit, et totus orbis eam minime circumscribit: igitur constat quamque animam toto mundo longe majorem fore. Angeli autem sicut ab animabus beatitudine, ita etiam differunt magnitudine. Hic nemo magnitudinem corporalis quantitatis intelligat, sed illam potius intellectualem, quae hunc mundum corporeum, et cuncta in eo corpora ad parvitatem redigat. Hinc jam mens se in alta elevet, cor suum quantum potest dilatet, tot luces inaestimabili claritate, incomparabili magnitudine resplendentes sub se prospiciat; super se vero quamdam admirabilem lucem, quae omnium illarum lucium lux sit, intendat, quae sic super tot et tantas luces longe refulgeat, sicut sol super omnes stellas luceat; cujus lucis ineffabilem magnitudinem et admirabilem pulchritudinem illae tot et tantae luces jugiter admirentur, et in cujus affluentissimam dulcedinem indefesse prospicere delectentur. Haec profecto est lux inaccessibilis, quam inhabitat essentia Dei (I Tim. VI, 16), solis mundicordibus visibilis. Nullus hic cogitet luce Deum, quasi tabernaculo hominem circumdatum; quasi aliud sit Deus qui lucem inhabitet, et aliud lux quam inhabitet: sed potius ipsam lucem essentiam Dei sciat, in qua universa bona simul locata intelligat. Haec est lux quae Angelos et animas in coelis sua visione satiat. Haec est quae mundicordes per contemplationem illuminat. Haec est quae solis lucernam in mundo commorantibus, ut candelae lumen in carcere positis praestitit; qua de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de exsilio ad patriam remeare possint. Ergo in oratione taliter mens vestra Deum meditetur, taliter intentio vestra imaginem ejus contempletur, scilicet talem lucem, quae sic super solem, ut sol super candelam, resplendeat; immortalem, quae sic super innumera Angelorum et animarum millia prae sole centies splendida, ut sol super sidera, refulgeat. Unde dicitur Pater luminum in Canonica Jacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Non multum quippe a veritate aberrat qui talem Dei imaginem ante oculos cordis in oratione versat.