|
Liber de Conflictu vitiorum et virtutum scriptoribus quatuor
nobilissimis tributus est, Augustino primum in omnibus Operum illius
editionibus; Leoni deinde in ejus editione Parisiensi anni 1511;
postea Ambrosio in Romana editione anni 1585, in qua scriptus ad
Simplicianum praenotatur; et demum Isidoro Hispalensi in editione
anni 1599, apud Madritum, et in altera apud Parisios procurante
Jacobo Dubreul Germanensis nostri coenobii monacho, anno 1601
excusa. Decepit Breulium Sigebertus Gemblacensis in libro de Viris
illustribus, deceptus ipse falsa veterum aliquot inscriptione codicum,
qui nomen Isidori habere dicuntur. Porro inspecti a nobis codices
Mss. aut Ambrosio assignant, aut Augustino, aut Leoni: et nomine
Augustini citat Gratianus 2, quaest. 22, cap. Nec
artificioso. Auctorem nos credimus Ambrosium, non illum quidem supra
laudatum Mediolanensem episcopum, sed Autpertum monasterii S.
Vincentii ad Vulturnum in Benevento abbatem, cui etiam Ambrosio
praenomen fuit. Testatur scriptor ejus Vitae, quae in saeculo tertio
Benedictino, parte 2, ad annum Christi 778, exstat, compositum
ab ipso librum de Conflictu vitiorum. Atqui liber subsequens multam
affinitatem cum Ambrosii Autperti opere in Apocalypsim habet, ac
virum plane sapit monasticae vitae sectatorem, et propter monachos
maxime scribentem, veluti ubi ait, cap. 16: Si igitur
saecularibus viris ita est perniciosa cupiditatis industria, quanto
magis illis periculosior, qui habitu et conversatione jam saeculares
esse desierunt, qui totum quod vivunt Domino devoverunt? Et cap.
18: Si cuncta quae tibi praelatus servanda commisit, illibata
consignas, et ne modicum quid reservandum existimas, etc.; quae
postrema verba, aliaque multa de stabilitate, cap. 14, de
taciturnitate, cap. 22, etc., ex S. Benedicti praeceptionibus
usurpata videntur. Nec ad rem confirmandam addimus disertis verbis
commendari Benedictinam regulam in fine libri: praesertim quod liber
apud Ambrosium et Isidorum editus, necnon in Mss. quibusdam et in
editione Erasmiana, etc., careat capitibus duobus postremis, et ad
haec verba capitis 26 desinat: Tu autem, homo Dei, vigilanti
studio attende quae dico, addita plerumque clausula, ipso adjuvante
qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Recognitus est
liber ad Mss. Germanensem, Corbeiensem, Lyrensem, Victorinum,
etc.
|
|