CAPUT IX. Oratio ne fiat laeso proximo nec pacato. Modo tamen ira ejus non sit sine causa. In eos quorum est Dei injurias vindicare.

Ira dicit, Quae erga te aguntur, aequanimiter ferri non possunt; haec imo tolerare peccatum est: quia et si non eis cum magna exasperatione resistitur, contra te deinceps sine mensura cumulantur. Sed patientia respondet, Si passio Redemptoris ad mentem reducitur, nihil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Christus enim, ut ait Petrus, passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ipse autem dicit, Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Matth. X, 24; Joan. XV, 20). Sed quanta sunt, in comparatione passionum illius, quae patimur? Ille enim opprobria, irrisiones, contumelias, alapas, sputa, flagella, spineam coronam, crucemque sustinuit: et nos miseri ad nostram confusionem uno sermone fatigamur, uno verbo dejicimur. Et quid agimus de eo quod dicitur, Si non compatimur, nec conregnabimus (II Tim. II, 12)? Quapropter retundendi sunt irae stimuli, et ejus metuenda damnatio. Unde scriptum legimus: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, Racha, reus erit concilio. Qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis. Ubi tamen remedium invenitur ex eo quod subditur: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 22-24). Ac si aperte diceretur, Nec in corde tacitam precem effundas, nisi prius offensum proximum satisfaciendo ad lenitatis mansuetudinem perducas. Munus enim nostrum est oratio nostra, altare vero nostrum est cor. Ille autem qui hoc facere, quoties inter duos ira sine causa fuerit excitata, studuerit: praemissam damnationem nequaquam incurrit. Sed sunt multi qui petenti sibi veniam delicta non remittunt: contra quos illa Domini sententia venit, qua dicitur, Si non remiseritis hominibus peccata eorum , nec Pater vester coelestis remittet vobis peccata vestra (Id., VI, 14). Plura sunt, inquis, quae committit , et me saepius offendit. Ad haec non ego, sed Dominus respondet. Nam cum Petrus ad eum diceret, Quoties peccabit in me frater meus, dimittam illi? usque septies? Et ille ad eum, Non dico tibi, inquit, usque septies, sed usque septuagies septies (Matth., XVIII, 21, 22). Quam multi autem sunt qui suas injurias tarde relaxant, Dei vero citius indulgent: fitque nonnunquam ut occasione Domini injurias vindicandi, suas vindicent irati. Quid quoque de illis dicendum est, qui furore caecitatis usque ad verba proruunt maledictionis, nisi hoc quod Apostolus ait, Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10)? Quod Jacobus exaggerando detestans ait, Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus et Deum Patrem; in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt: ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam (Jacobi III, 8-11)? Hac de causa alibi etiam dicitur, Mors et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21).