CAPUT X. Protervia in correptione cavenda.

Protervia dicit, Numquid stultis, numquid brutis ac insensatis animalibus lenia verba et non magis asperrima, ut tales decet, dum delinquunt, objicienda sunt? Sed mansuetudo respondet, Non tua in his persuasio, sed Apostoli sequenda est praeceptio, qui de hac sententia dilectum discipulum admonet, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores, in omni castitate (I Tim. V, 1, 2). Et rursum, Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes: doctorem patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt (II Tim. II, 24, 25). Rursumque: Argue, obsecra, increpa, in omni patientia et doctrina (Id. IV, 2). Quod videlicet malum proterviae deterius adhuc subditis, quam praeiatis nocet: saepius enim contingit, ut leniter ac cum charitatis dulcedine prolatam correptionem spernant, et contra humilitatis verba despectionis emittant jacula: unde scriptum est, Qui arguit derisorem, ipse sibi facit injuriam. Quo contra de illo qui per increpationem proficit, dicitur, Argue sapientem, et amabit te (Prov. IX, 7, 8).