CAPUT XI. Detractioni locum non dare.

Tumor dicit, Testem habes Deum in coelis, non sit tibi curae quid de te suspicentur homines in terris. Sed humilis satisfactio respondet, Non est danda detrabendi occasio, non susurrandi suspicio: sed si aut sunt quae corrigantur, manifestanda; aut certe si desunt, humili protestatione neganda: quia et Apostolus monet nullam occasionem dare diabolo maledicti gratia (I Tim. V, 14). Quod etiam in illis detestatus est, qui christiana fide censentes , in idolio ad comedendum recumbebant. Et quanquam ipsi idolum pro nihilo ducentes, immolata quasi innoxios cibos sumerent; infirmas tamen fratrum conscientias per hoc factum ad nefandos idolorum ritus trahebant (I Cor. VIII, 4-13).