|
Tristitia dicit, Quid habes unde gaudeas, cum tanta mala de proximis
portas? Perpende cum quo moerore omnes intuendi sunt, qui in tanto
contra te amaritudinis felle versantur. Sed spirituale gaudium
respondet, Geminam esse tristitiam novi, imo duas esse tristitias
novi: unam scilicet quae salutem, alteram vero quae perniciem
operatur; unam quae ad poenitentiam trahit, alteram quae ad
desperationem perducit. Tu quidem una ex illis esse cognosceris, sed
omnino quae mortem operaris. Non est igitur in his contristandum quae
suades, sed e contra magis gaudendum in his quae necdum intelligis:
quia et dator gaudii perennis dixit, Cum persecuti vos fuerint
homines, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes propter nomen
meum, gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra
multa est in coelo (Matth. V, 11, 12). Memento quia nostrae
religionis Apostoli ibant gaudentes a conspectu concilii: quoniam
digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V,
41). Nullus ergo moeroris locus esse debet, ubi tanta laetitia
succedit.
|
|