|
Dissoluta vagatio dicit, Si Deum esse ubique credis, cur unum
singulariter locum, quo fanta mala perpetrantur, custodis, et non
potius ad alia transis? Sed stabilitas firma respondet, Si ita est
ut asseris, quia ubique Deum esse fateris: ergo nec iste locus
deserendus est, quem fugere appetis; quia et in ipso Deus est. At,
inquis, meliorem inquiro, meliorem invenio. Sed respondeo: Numquid
meliorem, aut etiam talem invenis, qualem diabolum et hominem
perdidisse cognoscis? Memor esto itaque, quia primus angelus de coelo
ruit, et primus homo de paradiso expulsus ad aerumnam hujus saeculi
pervenit (Gen. III, 23). Attende quia Lot exercitio malorum
probatus, inter Sodomitas sanctus fuit: in monte vero securitate
torpens, ebriatus cum filiabus peccavit (Id. XIX). Quod
videlicet vagationis taedium adhuc alteram speciem reddit, dum quosdam
etiam in uno loco perseverantes a spiritualibus retrahens, vel terrenis
negotiis implicare, vel rebus vilissimis satagit occupare: contra
dicta Apostoli perpetraus, qui ait, Nemo militans Deo, implicat se
negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit (II Tim.
II, 4); et rursum, Sine intermissione orate, in omnibus gratias
agite (I Thess. V, 17, 18).
|
|