|
Desperatio dicit, Quae et quanta commisisti, quam gravia crimina,
quam numerosa delicta, et pene in melius necdum vitam mutasti, necdum
conversationem utiliter correxisti! ecce enim, ut cernis, mala semper
consuetudine obligatus teneris. Conaris exsurgere, sed peccatorum
oneribus praegravatus relaberis. Quid ergo agendum est, quando de
praeteritis certa damnatio imminet, de praesentibus emendatio nulla
succurrit; nisi ut non amittantur rerum temporalium voluptates, dum
consequi nequeunt futuri saeculi oblectationes? Sed spei fiducia
respondet, Si de criminibus et delictis agitur, ecce David adulterio
simul et homicidio reus, de inferni faucibus Domini misericordia
describitur liberatus (II Reg. XI). Ecce Manasses omnium
peccatorum nefandissimus, impurissimus ac sordidissimus,
illecebrosissimus quoque et sceleratissimus, per poenitentiam de morte
ad vitam rediit (II Paral. XXXIII, 12). Ecce Maria
Magdalene innumeris fornicationum sordibus inquinata, ad fontem
pietatis anxia currens, Dominique vestigia lacrymis rigans, capillis
detergens, deosculans quoque et lambens, unguentoque perungens, ablui
promeruit (Luc. VII, 37-47). Ecce Petrus negationis suae
vinculis astrictus, amarissimis lacrymis infidelitatis nodos resolvit
(Luc. XXII, 62). Ecce seditione simul et effusione fraterni
sanguinis latro obnoxius, unius horae momento, unaque confessionis
voce de cruce ad paradisum transiit (Id. XXIII, 42). Ecce
Saulus Ecclesiam Dei persequens, multos pro nomine Christi
perimens, et, ut ita dixerim, martyrum cruore totum se inficiens,
apostolus factus, in vas electionis est commutatus (Act. IX,
1-20). Ubi ergo tot tantaque praecedunt exempla, dent locum
desperationis mala colloquia: cum etiam scriptum sit, In quacumque
die peccator conversus ingemuerit, salvus erit (Ezech. XVIII,
21). Et rursum, Nolo mortem impii, dicit Dominus (Id.
XXXIII, 11). De conversatione vero in melius nequaquam
mutata, quid aliud respondeam; nisi ut quod heri quisque non egit,
agat hodie dum adhuc vivere licet? Nec differat de die in diem
(Eccli. V, 8), dum nescit si vel unam diem correctionis habeat:
semperque pro viribus desuper acceptis, pravae consuetudini resistens,
dicat mane et vespere, Nunc coepi, haec est mutatio dexterae Excelsi
(Psal. LXXVI, 11).
|
|