|
Cupiditas dicit, Valde sine culpa es, quod quaedam habenda
concupiscis: quia non multiplicari appetis, sed egere pertimescis, et
quod male alius retinet, ipse melius expendis. Sed mundi contemptus
respondet, Ista nec apud homines saeculares sine periculo vel
offensione procurantur, quia quanto quisque amplius habere coepit,
tanto amplius habere concupiscit: fitque ut modum in concupiscendo non
habeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat: ut enim
ait Scriptura, Avarus pecuniis non impletur (Eccle. V, 9).
Quae nimirum quam sit detestanda, Paulus indicat, dicens, Et
avaritia, quae est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Quam
sit noxia, idem exponens ait, Qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa et nociva, quae
mergunt homines in interitum et perditionem (I Tim. VI, 9).
Quam sit detestanda, quidam sapiens denuntiat, cum dicit, Avaro
nihil est scelestius (Eccli. X, 9). Quam sit noxia, Jacobus
aperit dicens, Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis quae
adveniunt vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra
a tineis comesta sunt: aurum et argentum vestrum aeruginavit, et
aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras
sicut ignis (Jacobi V, 1-3). Sed nec Redemptor noster
praeterire voluit cupiditatis malum quam noxium esset. Ait enim,
Difficile qui pecunias habent, in regnum coelorum intrabunt (Matth.
XIX, 23). Et rursum: Facilius est camelum per foramen acus
transire, quam divitem in regnum coelorum intrare (Marc. X,
25). Si igitur saecularibus viris ita est periculosa cupiditatis
industria; quanto magis illis periculosior, qui habitu et
conversatione jam saeculares esse desierunt, qui totum quod vivunt,
Domino esse devoverunt: ad quos specialiter Redemptoris transeunt
verba, quibus destrui possit morbus avaritiae: Nolite, inquit,
solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid
operiamini: haec enim omnia gentes inquirunt. Quaerite autem primum
regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis
(Matth. VI, 31, 33). O quam beata, o quam secura, o quam
amplectenda sententia! Nullus in hac vita ita securus est, ut ille
qui nihil praeter Christum appetit possidere. Cuncta quae sunt
necessaria, sub hac sponsione probatur habere: sicut Paulus
ditissimus pauper dicebat, Tanquam nihil habentes, et omnia
possidentes (II Cor. VI, 10): omnia, non utique superflua,
sed tantum necessaria, ipso confirmante, ac dicente, Habentes victum
et vestitum, his contenti simus (I Tim. VI, 8). Dicis
forte, Ideo a sanctis religiosisque viris plura habenda sunt, ut
melius ab ipsis quam a popularibus erogentur Christi pauperibus. Et
ego consentio; sed praelatis, non autem subjectis. Quos maxime illud
mulieris Lot exemplum deterret, quae dum post tergum a Sodomis exiens
respexit, in statuam salis conversa spiritum efflavit (Gen. XIX,
26). Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat dicens,
Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est
regno coelorum (Luc. IX, 62). Hinc Petrus ait: Melius erat
illis non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum
converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato, Contingit enim
eis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum suum; et, sus
lota in volutabro luti (II Petr. II, 21 et 22). Qui
nimirum avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies
mortis sine oblivione meditatur, cum qualis post modicum in sepulcro
futurus sit homo, considerat. Hoc certe fixum manebat in illius
memoria, qui dicebat, Homo putredo, et filius hominis vermis (Job
XXV, 6). Hoc ab illius mente non recesserat, qui dicebat, In
omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non
peccabis (Eccli. VII, 40). Quid tunc, rogo, quid tunc
divitiae conservatae proderunt? Audi quid : Nudus egressus sum de
utero matris meae, nudus revertar illuc. Audi quid: Nihil intulimus
in hunc mundam, sed nec auferre quid possumus (Job I, 21; I
Tim. VI, 7).
|
|