|
Obduratio dicit, Si ea quae possides egentibus tribuis; unde
subjectos absque pecunia nutris? Sed misericordia respondet, Si
Apostoli modum in hac parte tenueris, utraque perficere valebis.
Hinc enim idem ipse ad Corinthios ait: Si voluntas prompta est, ex
hoc quod habet accepta est, non secundum quod non habet: non enim ut
aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate: in
praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et
illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat
aequalitas: sicut scriptum est, Qui multum habuit, non abundavit,
et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII, 12 15;
Exod. XVI, 18). Hinc quidam justus prolem dilectam admonet
dicens, Si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum,
et hoc ipsum libenter impertire (Tob. IV, 9). Hinc quoque
incarnata Veritas dicit, Verumtamen quod superest, date
eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41).
Audite, obdurata praecordia: Judicium sine misericordia ei, qui non
fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Quo contra per prophetam
Dominus admonet dicens, Frange esurienti panem tuum, et egenos
vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem
tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7). Memento quid purpurato
diviti contigerit, qui non ideo damnatus est, quod aliena tulerit,
sed quod egenti pauperi sua non tribuerit: et in inferno positus ad
petenda minima pervenerit, qui hic parva negavit (Luc. XVI, 20
24); quid etiam ad sinistram positis judex coeli dicturus sit:
Ite, inquit, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et
angelis ejus: esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; et
caetera quae ibi terribiliter enumerantur (Matth. XXV,
41-43).
|
|