CAPUT XVIII. Mendacium per tacitas restrictiones non vitatur. Nec mendacii poena.

Furtum et fraus quanquam gradus habeant locutionis, unum est tamen quod dicunt. Furtum enim dicit, Si aliena non tollis, ex proprio vel dives vel sufficiens esse non vales. Fraus dicit, Si cuncta quae tibi praelatus servanda commisit, illibata consignas, et nec modicum quid reservandum existimas; unde vel propriis utilitatibus consulis, vel amicis et commilitonibus places? Sed innocentia ad utraque respondet, Melius est pauperem et insufficientem esse, nullique ex dato placere, quam aliquem laedere furto vel fraude: qui enim aliena quolibet modo injuste praeripit, ipse sibi regni coelestis aditum claudit. Unde et Praedicator egregius quosdam redarguit dicens, Omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus. An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Atque inter caetera subjungit, Neque fures, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 7-10).