CAPUT PRIMUM. Persecutionem etiam nunc pios pati necesse est.

Apostolica vox clamat per orbem, atque in procinctu fidei positis, ne securitate torpeant, dicit, Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Ecce quia Christianitas in suis principibus jam religiosa, jamque fidelis est, desunt pie viventibus in Christo Jesu vincula, verbera, flagra, carceres, equulei, cruces, et si qua sunt diversorum genera tormentorum: quomodo ergo verum erit quod per Apostolum sonuit, ut omnes pie viventes persecutionem patiantur? An forte pacis tempore nemo vult pie vivere in Christo Jesu, et ideo desunt ista? Quis hoc vel desipiens dixerit? In hac ergo Apostoli sententia, non specialis quorumdam, sed generalis omnium persecutio debet intelligi. Et quidem sunt multi intra sinum matris Ecclesiae constituti, qui pie viventes in Christo, contumeliis afficiuntur, opprobriis, injuriis derisionibusque lacessuntur: istane est illa generalis persecutio, quam Apostolus omnes pie viventes pati descripsit? Non facile dixerim; cum sint quidam religiosi, quibus nemo pravorum audeat in faciem derogare. Alia ergo intelligenda est, quae immanior et magis noxia est, quamque non mortalis intorquet severitas, sed vitiorum gignit adversitas. Dum enim contra humilitatem superbia, contra Domini timorem inanis gloria, contra veram religionem simulatio, contra subjectionem pugnat contemptus, contra fraternam congratulationem invidia, contra dilectionem odium, contra libertatem justae correptionis detractio, contra patientiam ira, contra mansuetudinem protervia, contra satisfactionem tumor, contra spirituale gaudium saecularis vita, contra virtutis exercitium torpor vel ignavia, contra firmam stabilitatem dissoluta vagatio, contra spei fiduciam desperatio, contra mundi contemptum cupiditas, contra misericordiam obduratio, contra innocentiam fraus et furtum, contra veritatem fallacia atque mendacium, contra ciborum parcimoniam ventris ingluvies, contra moderatum moerorem inepta laetitia, contra discretam taciturnitatem multiloquium, contra carnis integritatem immunditia atque luxuria, contra cordis munditiam spiritualis fornicatio, contra amorem patriae coelestis appetitus saeculi praesentis opponens semet immergit, quid aliud quam crudelis pie viventium persecutio adversus conglobatas virtutum acies desaevit? O quam durus, o quam amarus est superbiae congressus, quae angelos de coelo projecit, homines de paradiso exterminavit , cujus exercitus atque armorum conflictus vitia sunt, quae breviter comprehensa tetigimus! Sed videamus quemadmodum castra coeli et inferni dimicent, arma Christi et diaboli collisa decertent.