|
Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt: fallacia autem fit
ingenio, mendacium vero simplici verbo. Fallacia igitur dicit, ut ex
multis unum proferamus, cum in non dando aliquem illudere quaerit,
Quid in petendo moras innectis? Non habeo quod tibi tribuere possim:
celans utique in corde qui habet, vel quod sibi conservet, vel quod
aliis si voluntas inest tribuat. Mendacium dicit, Omnino quod
postulas non habeo: scilicet, non artificioso ingenio, sicut
fallacia, sed simplici negationis verbo frustrans poscentem. Sed
veritas ad utraque respondet, Nec artificioso ingenio, nec simplici
verbo oportet decipere quemquam: quia quolibet modo mentiatur, Os
quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Et omnibus
mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure (Apoc.
XXI, 8).
|
|