|
Ventris ingluvies dicit, Ad esum Deus omnia munda condidit: et qui
saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit?
Sed ciborum parcimonia respondet, Unum horum quod dicis, verum est.
Ne enim homo fame moreretur, omnia ad esum Deus munda creavit: sed
ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit. Nam inter
caetera sua mala, saturitate maxime panis Sodoma periit, Domino
attestante, qui ad Jerusalem per prophetam loquitur dicens, Haec est
iniquitas sororis tuae Sodomae, saturitas panis (Ezech. XVI,
49). Quapropter sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes
debet quisque accedere: nequaquam videlicet in illis voluptatem
appetens, sed necessitati succurrens. Hinc incarnata Veritas per
Evangelium ait, Attendite ne graventur corda vestra in crapula et
ebrietate (Luc. XXI, 34). Quo contra de insatiabili
Judaeorum voracitate Apostolus dicit, Multi ambulant, quos saepe
dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi:
quorum Deus venter est, et gloria in pudendis eorum, qui terrena
sapiunt (Philipp. III, 18, 19). Et rursum: Esca
ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has destruet (I
Cor. VI, 13). Ille autem plene hoc vitium superat, qui in
sumendis dapibus non solum parcimoniam tenet, ut scilicet refectionem
semper esuriens imperet; verum etiam accuratiores simul et suaviores
epulas, excepta corporis infirmitate et hospitum susceptione,
contemnit.
|
|