CAPUT XXI. Laetitia non est hujus saeculi.

Inepta laetitia dicit, Utquid animi gaudium intus abscondis? Egredere in publicum laetus, dic aliquid foris unde vel tu vel proximi rideant, fac eos laetos tua laetitia. Sed moderatus moeror respondet, Unde tibi inest tanta laetitia? Numquid jam diabolum vicisti? numquid jam inferni poenas evasisti? numquid jam de exsilio ad patriam venisti? numquid jam de tua electione securitatem accepisti? An forte in oblivionem venit quod Dominus dicit, Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Joan. XVI, 20)? An forte memoria excessit quod idem alibi dicit, Vae vobis qui nunc ridetis, quia plorabitis et flebitis (Luc. 6, 25); quodque per Salomonem dicitur, Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV, 13): et e contra per Evangelium, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): rursumque per Salomonem, Nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, sed omnia in futurum reservantur incerta (Eccle. IX, 1)? Comprime ergo inanem laetitiam, quia necdum evasisti poenalem aerumnam. Nonne apud omnes insanus judicatur is, qui carceralibus tenebris reclusus gaudere conatur?