CAPUT XXII. Cavendum a multiloquio.

Multiloquium dicit, Non ille reus tenebitur, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui saltem rara, sed mala dicere probatur. Cui discreta taciturnitas respondet, Verum est quod dicis; sed dum multa bona proferri videntur, saepe contingit ut a bonis locutio inchoans , ad aliquod pravum derivetur: hoc ipsum sancta Scriptura pronuntiante quia, In multiloquio peccatum non deerit (Prov. X, 19). At forte inter innumera verba declinantur criminosa. Sed numquid declinari poterunt inutilia atque otiosa, de quibus in futurum ratio erit reddenda? Tenendus ergo est modus in loquendo, et ab ipsis nonnunquam utilibus verbis parcendum, sicut beatus Psalmista legitur fecisse. Dicit enim, Humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3).