CAPUT XXIV. Contra luxuriam.

Luxuria dicit, Cur te in voluptate tua modo non dilatas, cum quid te sequatur ignoras? Acceptum ergo tempus in desideriis perdere non debes: quia quam citius pertranseat, nescis. Si enim misceri Deus hominem in voluptate coitus nollet, in ipso humani generis exordio masculum et feminam non fecisset. Sed castitas illibata respondet, Nolo ignorare te fingas, quid post hanc vitam recipias. Si enim pie et caste vixeris, sine fine gaudebis: si vero impie et luxuriose, aeternis incendiis subjacebis. Inde autem castius magis vivere debes, unde quam citius tempus acceptum pertranseat ignorare te dicis. Quodque in exordio generis humani ad hoc masculum et feminam Deum creasse profiteris, ut mutuis se amplexibus miscere deberent; omnino verissime dicis. Sed quia nubendi licentia quibusdam tribuitur, hoc est, qui virginitatem vel castimoniam vidualem nequaquam professi sunt; quibusdam autem non tribuitur, id est, qui virgines vel continentes esse decreverunt; fornicatio vero nulli impune conceditur, non attendis. An ut contemnendum putas, quod Apostolus lubricis dicit, Fugite fornicationem, fratres: quodcumque enim peccatum fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat? Quod si hoc parvipendendum existimas, audi quod postea in sempiternum deplores et gemas: Neque adulteri, inquit, neque fornicarii, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. (Ibid., XVIII, 9). O quam parva est concubitus hora, qua perditur vita aeterna ! Quod ergo emolumentum affert corpori, quodve tribuit lucrum, quod tam cito ducit animam ad tartarum?