|
Amor praesentis saeculi dicit, Quid pulchrius, quid honestius, quid
venustius, quidve potest esse delectabilius, quam quod in praesenti
vita quotidie cernimus? O quam mirabilis coeli camera in aere
jucundo, in lumine solis, in augmento lunae atque defectu, in
varietate stellarum et cursu! quam oblectabilis terra in nemorum
floribus, in fluctuum suavitatibus, in pratorum rivulorumque
amoenitatibus, in segetum culmis luxuriantibus, in vinearum foliis et
botrionibus plenis palmitibus, in silvarum umbris et planis exitibus,
in equorum et canum cursibus, in cervorum et caprearum saltibus, in
accipitrum volatibus, in pavonum, columbarum, turturumque pennis et
collis, in domorum pictis muris et laquearibus, in organorum omniumque
musicorum tinnulis cantibus, in mulierum venustis aspectibus, earumque
superciliis et crinibus, oculis et genis, gutture et labiis, naso et
manibus, atque extrinsecus adhibitis auro et gemmis distinctis
monilibus, et si qua sunt alia quae modo non recolit sensus! Sed amor
patriae coelestis respondet, Si te ista delectant quae sub coelo
sunt, si carcer ita pulcher est; patria, civitas et domus qualis
est? Si talia sunt quae colunt peregrini; qualia sunt quae possident
filii? Si mortales et miseri in hac vita taliter sunt remunerati;
immortales et beati qualiter sunt in illa vita ditati? Quapropter
recedat amor praesentis saeculi, in quo nullus ita nascitur, ut non
moriatur: et succedat amor futuri saeculi, in quo sic omnes
vivificantur, ut deinceps non moriantur: ubi nulla adversitas turbat,
nulla necessitas angustat, nulla molestia inquietat, sed perennis
laetitia regnat. Si quaeris, quid ibi sit, ubi talis et tanta
beatitudo persistit: aliter dici non potest nisi, Quidquid boni est,
ibi est; et quidquid mali est, nunquam ibi est. Quod, inquis,
illud bonum est? Quid me interrogas? A propheta et Apostolo
definitum est: Quod oculus, inquiunt, non vidit, et auris non
audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui
diligunt eum (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Ad hanc
felicitatem multis saeculi divitiis constipatus David anhelabat cum
diceret, Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram
(Psal. LXXII, 25)? Multis regalibus dapibus abundans
dicebat, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI,
15). Et rursum, Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam
et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Rursumque. Heu
me, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5)!
Hinc et Paulus, Cupio dissolvi et esse cum Christo; multo enim
melius (Philipp. I, 23).
His ita decursis, quanquam multa praetermiserim, tamen, ut mihi
videtur, hostis nostri fornicantis castra monstravi, quibus pie
viventes in Christo Jesu non desinit impugnare. Sed nec his
contentus diabolus ad alia convertitur argumenta, dum quibusdam in
somnis saepius vera pronuntiat, ut eos quandoque ad falsitatem
pertrahat, dum dormientes ante horam vel tempus exsuscitat, ut eos
vigiliarum tempore, gravissimo somno deprimat, cum psallentes atque
orantes sibilis, stridoribus, latratibus diversis et inconditis
vocibus, jactis etiam lapidibus vel stercoribus perturbat, ut eos
quoquo pacto a spirituali opere retrahens, inanes efficiat. Tu
autem, homo Dei, vigilanti studio attende quae dico, et mihi magis
adhuc stupenda narranti fidem praebeto .
|
|