|
Cujusdam relatione nuper cognovi quod dico. Vir quidam religiosus
atque in monachico habitu constitutus, nostro nunc tempore antiqui
hostis est inaudita tentatione pulsatus: ita ut idem malignus spiritus
vestimentorum ejus particulas extra illum etiam compositas immunda
colluvione crebrius foedaret; quae in tantum erat horrenda, fetida et
noxia, ut pars vestium quam tetigisset, nulli deinceps esset usui
apta, quanquam fuisset abluta. De quo cum interrogatus fuissem, cur
omnipotens Deus talem versuto serpenti potestatem in eum dederit,
respondi: Ut cordis ejus immunditiam foris ostenderet; quod nunquam
in exteriori habitu fecisset, nisi interiorem omnino corrupisset,
scilicet aut infidelitate et blasphemia, aut certe inani et vana
gloria. Sanies quippe intus in corde, foras per vestimenta manavit.
Quem, quia longe positus erat, ego quidem non vidi; sed tamen, ut
arbitror, haec in illo vere praevidi. Quod si non est ita, numquid
tamen factum putatur sine causa? Est propterea gestum, ut in eo
munditiam cordis foeditas illa servaret, ne hanc callidus hostis inanis
gloriae macula foedaret: sicuti Paulus, ne de magnitudine
revelationum tumeret, stimulum carnis accepit (II Cor. XII,
7) Sit itaque horum quodlibet. Aut certe si non fuerit, numquid
tamen quod extremum positurus sum, verum non erit? Verum est omnino,
verum est quod dico: non esse colluvionem illam extrinsecus animae
noxiam, si ipsam servare studuerit intus cordis munditiam.
|
|