CAPUT XXVIII. Perfectum esse quempiam posse in patria. Quis vere suis renuntiet. Quo sensu nemo propheta acceptus in patria. Regulae Benedictinae praeconium.

Interea, sicut tu ipse indicare curasti, audio quosdam apud vos dicere, non posse aliquem in patria suae nativitatis perfectum esse: illud in argumentum assumentes quod Dominus dixit, Nemo propheta acceptus est in patria sua (Matth. XIII, 57). Quos primo oportet ratione veritatis refelli; et sic demum qualiter intelligenda sit prolata sententia demonstrari. Audiant igitur patienter qui haec dicunt, quia dum sensum sacrae Scripturae prudenter non considerant, pene omnes sanctos contemnunt. Si enim ita est ut asserunt: ergo quotquot ex Romanis conversi, apud Romanos degunt; quotquot ex Graecis, apud Graecos; quotquot ex Italis, apud Italos; quotquot ex Iberis, apud Iberos; quotquot ex Germanicis, apud Germanicos; quotquot ex Aquitanicis, apud Aquitanicos; quotquot ex Britannicis, apud Britannicos; quotquot ex Anglis, apud Anglos religiose vivunt, imperfecti erunt. Ecce Paulus et Antonius ex Thebaeis, apud Thebaeos perfecti sunt: ecce Hilarion ex Palaestinis, apud Palaestinos perfectus est: ecce Macharius ex Aegyptiis, apud Aegyptios perfectus est: ecce Oxirincus civitas, ex propriis civibus tota perfecta est, ecce, ut ad vicinos nostros veniamus, Protasius et Gervasius in propria hac Mediolanensi civitate propriaque domo manentes, ac per decem annos monachorum vitam exercentes, ita perfecti sunt ut martyres fierent. An forte sola vestra provincia extra hanc regulam erit excepta: ut non de propriis, sed tantum de extraneis habeat monachos? Satagendum igitur magis est, ut ubi quis fuerit, juxta perfectorum regulam vivat: non parentum, non propinquorum, non affinium illecebris, a via perfectionis declinet. Sic certe juxta Servatoris sententiam, patri matrique, fratribus, sororibus, uxoribus, filiis, domibus, agris et cunctis quae possidet renuntiare valebit (Matth. XIX, 29). Hoc autem dico non quo secessores, qui de regno ad regnum, de publico ad eremum transeunt, summa laude non ducam: sed quo illos etiam qui magis affectibus patriam fugiunt quam gressibus, felices atque perfectos ostendam.

Obsecro itaque illos, qui haec apud vos fieri posse denegant, ut vigilanti studio considerent, cur non dixerit Dominus, Nemo propheta perfectus est in patria sua. Sed ibi quid aliud intelligendum est, nisi quia non acceptum dixit, nequaquam receptum? quodque de antiquis Prophetis et se ipso dictum intelligi voluit, qui apud incredulos Judaeos non fuerunt accepti, sed magis spreti, Stephano ad eos dicente, Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? qui praenuntiabant de adventu justi, cujus vos nunc homicidae et proditores fuistis (Act. VII, 52). Quis autem non videat quantae temeritatis, quantaeque sit praesumptionis, aliquem sibi prophetae nomen assumere? Tu igitur cum charitatis affectione tales redargue, et juxta regulam patrum vivere semper stude, maxime autem sancti confessoris Benedicti. Non declines ab ea quoquam, nec illi addas quidpiam, nec minuas. Totum enim quod sufficit, habet, et nusquam minus habet: cujus verba atque imperia sectatores suos perducunt ad coeli palatia. Ecce, frater charissime, inter caeteras meas occupationes hunc tibi sermonem nocturnis horis, licet inculta venustate, dictavi atque conscripsi: quem quia epistolarem modum transire cognovi, libellum potius De Conflictu vitiorum atque virtutum nuncupare malui: in quo si aedificationis aliquid repereris, hunc legendum et aliis tradere debes.